Laetatus sum in his. The desire and hope of the just for the coming of the kingdom of God, and the peace of his church.
1 Canticum graduum. Laetatus sum in his quae dicta sunt mihi : In domum Domini ibimus.
2 Stantes erant pedes nostri in atriis tuis, Jerusalem.
3 Jerusalem, quae aedificatur ut civitas, cujus participatio ejus in idipsum.
4 Illuc enim ascenderunt tribus, tribus Domini, testimonium Israel, ad confitendum nomini Domini.
5 Quia illic sederunt sedes in judicio, sedes super domum David.
6 Rogate quae ad pacem sunt Jerusalem, et abundantia diligentibus te.
7 Fiat pax in virtute tua, et abundantia in turribus tuis.
8 Propter fratres meos et proximos meos, loquebar pacem de te.
9 Propter domum Domini Dei nostri, quaesivi bona tibi.
|