Dixi custodiam. A just man's peace and patience in his sufferings; considering the vanity of the world, and the providence of God.
1 In finem, ipsi Idithun. Canticum David.
2 Dixi : Custodiam vias meas; ut non delinquam in lingua mea : posui ori meo custodiam cum consisteret peccator adversum me.
3 Obmutui, et humiliatus sum, et silui a bonis; et dolor meus renovatus est.
4 Concaluit cor meum intra me; et in meditatione mea exardescet ignis.
5 Locutus sum in lingua mea : Notum fac mihi, Domine, finem meum, et numerum dierum meorum quis est, ut sciam quid desit mihi.
6 Ecce mensurabiles posuisti dies meos, et substantia mea tamquam nihilum ante te. Verumtamen universa vanitas, omnis homo vivens.
7 Verumtamen in imagine pertransit homo; sed et frustra conturbatur : thesaurizat, et ignorat cui congregabit ea.
8 Et nunc quae est exspectatio mea : nonne Dominus? Et substantia mea apud te est.
9 Ab omnibus iniquitatibus meis erue me : opprobrium insipienti dedisti me.
10 Obmutui, et non aperui os meum, quoniam tu fecisti;
11 Amove a me plagas tuas. A fortitudine manus tuae ego defeci in increpationibus:
12 Propter iniquitatem corripuisti hominem : et tabescere fecisti sicut araneam animam ejus : verumtamen vane conturbatur omnis homo.
13 Exaudi orationem meam, Domine, et deprecationem meam; auribus percipe lacrimas meas. Ne sileas, quoniam advena ego sum apud te, et peregrinus sicut omnes patres mei.
14 Remitte mihi, ut refrigerer priusquam abeam et amplius non ero.
|