Lauda, anima. We are not to trust in men, but in God alone.
1 Alleluja, Aggaei et Zachariae.
2 Lauda, anima mea, Dominum. Laudabo Dominum in vita mea; psallam Deo meo quamdiu fuero. Nolite confidere in principibus,
3 in filiis hominum, in quibus non est salus.
4 Exibit spiritus ejus, et revertetur in terram suam; in illa die peribunt omnes cogitationes eorum.
5 Beatus cujus Deus Jacob adjutor ejus, spes ejus in Domino Deo ipsius :
6 qui fecit caelum et terram, mare, et omnia quae in eis sunt.
7 Qui custodit veritatem in saeculum; facit judicium injuriam patientibus; dat escam esurientibus. Dominus solvit compeditos,
8 Dominus illuminat caecos. Dominus erigit elisos; Dominus diligit justos.
9 Dominus custodit advenas; pupillum et viduam suscipiet, et vias peccatorum disperdet.
10 Regnabit Dominus in saecula; Deus tuus, Sion, in generationem et generationem.
|