Judica, Domine, nocentes me. David, in the person of Christ, prayeth against his persecutors: prophetically foreshewing the punishments that shall fall upon them.
1 Ipsi David. Judica, Domine, nocentes me; expugna impugnantes me.
2 Apprehende arma et scutum, et exsurge in adjutorium mihi.
3 Effunde frameam, et conclude adversus eos qui persequuntur me; dic animae meae : Salus tua ego sum.
4 Confundantur et revereantur quaerentes animam meam; avertantur retrorsum et confundantur cogitantes mihi mala.
5 Fiant tamquam pulvis ante faciem venti, et angelus Domini coarctans eos.
6 Fiat via illorum tenebrae, et lubricum; et angelus Domini persequens eos.
7 Quoniam gratis absconderunt mihi interitum laquei sui, supervacue exprobraverunt animam meam.
8 Veniat illi laqueus quem ignorat, et captio quam abscondit apprehendat eum, et in laqueum cadat in ipsum.
9 Anima autem mea exsultabit in Domino, et delectabitur super salutari suo.
10 Omnia ossa mea dicent : Domine, quis similis tibi? eripiens inopem de manu fortiorum ejus; egenum et pauperem a diripientibus eum.
11 Surgentes testes iniqui, quae ignorabam interrogabant me.
12 Retribuebant mihi mala pro bonis, sterilitatem animae meae.
13 Ego autem, cum mihi molesti essent, induebar cilicio; humiliabam in jejunio animam meam, et oratio mea in sinu meo convertetur.
14 Quasi proximum et quasi fratrem nostrum sic complacebam; quasi lugens et contristatus sic humiliabar.
15 Et adversum me laetati sunt, et convenerunt; congregata sunt super me flagella, et ignoravi.
16 Dissipati sunt, nec compuncti, tentaverunt me, subsannaverunt me subsannatione; frenduerunt super me dentibus suis.
17 Domine, quando respicies? Restitue animam meam a malignitate eorum, a leonibus unicam meam.
18 Confitebor tibi in ecclesia magna; in populo gravi laudabo te.
19 Non supergaudeant mihi qui adversantur mihi inique, qui oderunt me gratis, et annuunt oculis.
20 Quoniam mihi quidem pacifice loquebantur; et in iracundia terrae loquentes, dolos cogitabant.
21 Et dilataverunt super me os suum; dixerunt : Euge, euge! viderunt oculi nostri.
22 Vidisti, Domine, ne sileas; Domine, ne discedas a me.
23 Exsurge et intende judicio meo, Deus meus; et Dominus meus, in causam meam.
24 Judica me secundum justitiam tuam, Domine Deus meus, et non supergaudeant mihi.
25 Non dicant in cordibus suis : Euge, euge, animae nostrae; nec dicant : Devoravimus eum.
26 Erubescant et revereantur simul qui gratulantur malis meis; induantur confusione et reverentia qui magna loquuntur super me.
27 Exsultent et laetentur qui volunt justitiam meam; et dicant semper : Magnificetur Dominus, qui volunt pacem servi ejus.
28 Et lingua mea meditabitur justitiam tuam, tota die laudem tuam.
|