Ut quid, Deus. A prayer of the church under grievous persecutions.
1 Intellectus Asaph. Ut quid, Deus, repulisti in finem, iratus est furor tuus super oves pascuae tuae?
2 Memor esto congregationis tuae, quam possedisti ab initio. Redemisti virgam haereditatis tuae, mons Sion, in quo habitasti in eo.
3 Leva manus tuas in superbias eorum in finem. Quanta malignatus est inimicus in sancto!
4 Et gloriati sunt qui oderunt te in medio solemnitatis tuae; posuerunt signa sua, signa;
5 et non cognoverunt sicut in exitu super summum. Quasi in silva lignorum securibus
6 exciderunt januas ejus in idipsum; in securi et ascia dejecerunt eam.
7 Incenderunt igni sanctuarium tuum, in terra polluerunt tabernaculum nominis tui.
8 Dixerunt in corde suo cognatio eorum simul : quiescere faciamus omnes dies festos Dei a terra.
9 Signa nostra non vidimus; jam non est propheta; et nos non cognoscet amplius.
10 Usquequo, Deus, improperabit inimicus? irritat adversarius nomen tuum in finem?
11 Ut quid avertis manum tuam, et dexteram tuam de medio sinu tuo in finem?
12 Deus autem rex noster ante saecula, operatus est salutem in medio terrae.
13 Tu confirmasti in virtute tua mare; contribulasti capita draconum in aquis.
14 Tu confregisti capita draconis; dedisti eum escam populis Aethiopum.
15 Tu dirupisti fontes et torrentes; tu siccasti fluvios Ethan.
16 Tuus est dies, et tua est nox; tu fabricatus es auroram et solem.
17 Tu fecisti omnes terminos terrae; aestatem et ver tu plasmasti ea.
18 Memor esto hujus, inimicus improperavit Domino, et populus insipiens incitavit nomen tuum.
19 Ne tradas bestiis animas confitentes tibi, et animas pauperum tuorum ne obliviscaris in finem.
20 Respice in testamentum tuum, quia repleti sunt qui obscurati sunt terrae domibus iniquitatum.
21 Ne avertatur humilis factus confusus; pauper et inops laudabunt nomen tuum.
22 Exsurge, Deus, judica causam tuam; memor esto improperiorum tuorum, eorum quae ab insipiente sunt tota die.
23 Ne obliviscaris voces inimicorum tuorum : superbia eorum qui te oderunt ascendit semper.
|