Domine, clamavi. A prayer against sinful words, and deceitful flatterers. A psalm of David.
1 Psalmus David. Domine, clamavi ad te, exaudi me; intende voci meae, cum clamavero ad te.
2 Dirigatur oratio mea sicut incensum in conspectu tuo; elevatio manuum mearum sacrificium vespertinum.
3 Pone, Domine, custodiam ori meo, et ostium circumstantiae labiis meis.
4 Non declines cor meum in verba malitiae, ad excusandas excusationes in peccatis; cum hominibus operantibus iniquitatem; et non communicabo cum electis eorum.
5 Corripiet me justus in misericordia, et increpabit me : oleum autem peccatoris non impinguet caput meum, quoniam adhuc et oratio mea in beneplacitis eorum.
6 Absorpti sunt juncti petrae judices eorum; audient verba mea, quoniam potuerunt.
7 Sicut crassitudo terrae erupta est super terram; dissipata sunt ossa nostra secus infernum.
8 Quia ad te, Domine, Domine, oculi mei; in te speravi, non auferas animam meam.
9 Custodi me a laqueo quem statuerunt mihi, et a scandalis operantium iniquitatem.
10 Cadent in retiaculo ejus peccatores : singulariter sum ego, donec transeam.
|