Latin Vulgate Bible

< prev Book of Psalms next >
< prev Psalm 108 next >
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20
21 22 23 24 25 26 27 28 29 30 31 32 33 34 35 36 37 38 39 40
41 42 43 44 45 46 47 48 49 50 51 52 53 54 55 56 57 58 59 60
61 62 63 64 65 66 67 68 69 70 71 72 73 74 75 76 77 78 79 80
81 82 83 84 85 86 87 88 89 90 91 92 93 94 95 96 97 98 99 100
101 102 103 104 105 106 107 108 109 110 111 112 113 114 115 116 117 118 119 120
121 122 123 124 125 126 127 128 129 130 131 132 133 134 135 136 137 138 139 140
141 142 143 144 145 146 147 148 149 150

Deus, laudem meam. David in the person of Christ, prayeth against his persecutors; more especially the traitor Judas: foretelling and approving his just punishment for his obstinacy in sin and final impenitence.

 1 In finem. Psalmus David.  2 Deus, laudem meam ne tacueris, quia os peccatoris et os dolosi super me apertum est.  3 Locuti sunt adversum me lingua dolosa, et sermonibus odii circumdederunt me, et expugnaverunt me gratis.  4 Pro eo ut me diligerent, detrahebant mihi; ego autem orabam.  5 Et posuerunt adversum me mala pro bonis, et odium pro dilectione mea.

 6 Constitue super eum peccatorem; et diabolus stet a dextris ejus.  7 Cum judicatur, exeat condemnatus; et oratio ejus fiat in peccatum.  8 Fiant dies ejus pauci, et episcopatum ejus accipiat alter.  9 Fiant filii ejus orphani, et uxor ejus vidua.  10 Nutantes transferantur filii ejus et mendicent, et ejiciantur de habitationibus suis.

 11 Scrutetur foenerator omnem substantiam ejus, et diripiant alieni labores ejus.  12 Non sit illi adjutor; nec sit qui misereatur pupillis ejus.  13 Fiant nati ejus in interitum; in generatione una deleatur nomen ejus.  14 In memoriam redeat iniquitas patrum ejus in conspectu Domini, et peccatum matris ejus non deleatur.  15 Fiant contra Dominum semper, et dispereat de terra memoria eorum :

 16 pro eo quod non est recordatus facere misericordiam,  17 et persecutus est hominem inopem et mendicum, et compunctum corde mortificare.  18 Et dilexit maledictionem, et veniet ei; et noluit benedictionem, et elongabitur ab eo. Et induit maledictionem sicut vestimentum; et intravit sicut aqua in interiora ejus, et sicut oleum in ossibus ejus.  19 Fiat ei sicut vestimentum quo operitur, et sicut zona qua semper praecingitur.  20 Hoc opus eorum qui detrahunt mihi apud Dominum, et qui loquuntur mala adversus animam meam.

 21 Et tu, Domine, Domine, fac mecum propter nomen tuum, quia suavis est misericordia tua.  22 Libera me, quia egenus et pauper ego sum, et cor meum conturbatum est intra me.  23 Sicut umbra cum declinat ablatus sum, et excussus sum sicut locustae.  24 Genua mea infirmata sunt a jejunio; et caro mea immutata est propter oleum.  25 Et ego factus sum opprobrium illis; viderunt me, et moverunt capita sua.

 26 Adjuva me, Domine Deus meus; salvum me fac secundum misericordiam tuam.  27 Et sciant quia manus tua haec, et tu, Domine, fecisti eam.  28 Maledicent illi, et tu benedices; qui insurgunt in me confundantur, servus autem tuus laetabitur.  29 Induantur qui detrahunt mihi pudore, et operiantur sicut diploide confusione sua.  30 Confitebor Domino nimis in ore meo, et in medio multorum laudabo eum;

 31 quia astitit a dextris pauperis, ut salvam faceret a persequentibus animam meam.

< prev Book of Psalms next >
< prev Psalm 108 next >

 
TOP OF PAGE