Deus Deus meus, ad te. The prophet aspireth after God.
1 Psalmus David, cum esset in deserto Idumaeae.
2 Deus, Deus meus, ad te de luce vigilo. Sitivit in te anima mea; quam multipliciter tibi caro mea!
3 In terra deserta, et invia, et inaquosa, sic in sancto apparui tibi, ut viderem virtutem tuam et gloriam tuam.
4 Quoniam melior est misericordia tua super vitas, labia mea laudabunt te.
5 Sic benedicam te in vita mea; et in nomine tuo levabo manus meas.
6 Sicut adipe et pinguedine repleatur anima mea, et labiis exsultationis laudabit os meum.
7 Si memor fui tui super stratum meum, in matutinis meditabor in te.
8 Quia fuisti adjutor meus, et in velamento alarum tuarum exsultabo.
9 Adhaesit anima mea post te; me suscepit dextera tua.
10 Ipsi vero in vanum quaesierunt animam meam : introibunt in inferiora terrae;
11 tradentur in manus gladii; partes vulpium erunt.
12 Rex vero laetabitur in Deo; laudabuntur omnes qui jurant in eo, quia obstructum est os loquentium iniqua.
|