Latin Vulgate Bible

< prev Gospel According to St Matthew next >
< prev Chapter 25 next >
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20
21 22 23 24 25 26 27 28

The parable of the ten virgins and of the talents. The description of the last judgment.

 1 Tunc simile erit regnum caelorum decem virginibus : quae accipientes lampades suas exierunt obviam sponso et sponsae.  2 Quinque autem ex eis erant fatuae, et quinque prudentes :  3 sed quinque fatuae, acceptis lampadibus, non sumpserunt oleum secum :  4 prudentes vero acceperunt oleum in vasis suis cum lampadibus.  5 Moram autem faciente sponso, dormitaverunt omnes et dormierunt.

 6 Media autem nocte clamor factus est : Ecce sponsus venit, exite obviam ei.  7 Tunc surrexerunt omnes virgines illae, et ornaverunt lampades suas.  8 Fatuae autem sapientibus dixerunt : Date nobis de oleo vestro, quia lampades nostrae extinguuntur.  9 Responderunt prudentes, dicentes : Ne forte non sufficiat nobis, et vobis, ite potius ad vendentes, et emite vobis.  10 Dum autem irent emere, venit sponsus : et quae paratae erant, intraverunt cum eo ad nuptias, et clausa est janua.

 11 Novissime vero veniunt et reliquae virgines, dicentes : Domine, domine, aperi nobis.  12 At ille respondens, ait : Amen dico vobis, nescio vos.  13 Vigilate itaque, quia nescitis diem, neque horam.  14 Sicut enim homo peregre proficiscens, vocavit servos suos, et tradidit illis bona sua.  15 Et uni dedit quinque talenta, alii autem duo, alii vero unum, unicuique secundum propriam virtutem : et profectus est statim.

 16 Abiit autem qui quinque talenta acceperat, et operatus est in eis, et lucratus est alia quinque.  17 Similiter et qui duo acceperat, lucratus est alia duo.  18 Qui autem unum acceperat, abiens fodit in terram, et abscondit pecuniam domini sui.  19 Post multum vero temporis venit dominus servorum illorum, et posuit rationem cum eis.  20 Et accedens qui quinque talenta acceperat, obtulit alia quinque talenta, dicens : Domine, quinque talenta tradidisti mihi, ecce alia quinque superlucratus sum.

 21 Ait illi dominus ejus : Euge serve bone, et fidelis : quia super pauca fuisti fidelis, super multa te constituam; intra in gaudium domini tui.  22 Accessit autem et qui duo talenta acceperat, et ait : Domine, duo talenta tradidisti mihi, ecce alia duo lucratus sum.  23 Ait illi dominus ejus : Euge serve bone, et fidelis : quia super pauca fuisti fidelis, super multa te constituam; intra in gaudium domini tui.  24 Accedens autem et qui unum talentum acceperat, ait : Domine, scio quia homo durus es; metis ubi non seminasti, et congregas ubi non sparsisti :  25 et timens abii, et abscondi talentum tuum in terra : ecce habes quod tuum est.

 26 Respondens autem dominus ejus, dixit ei : Serve male, et piger, sciebas quia meto ubi non semino, et congrego ubi non sparsi :  27 oportuit ergo te committere pecuniam meam numulariis, et veniens ego recepissem utique quod meum est cum usura.  28 Tollite itaque ab eo talentum, et date ei qui habet decem talenta :  29 omni enim habenti dabitur, et abundabit : ei autem qui non habet, et quod videtur habere, auferetur ab eo.  30 Et inutilem servum ejicite in tenebras exteriores : illic erit fletus, et stridor dentium.

 31 Cum autem venerit Filius hominis in majestate sua, et omnes angeli cum eo, tunc sedebit super sedem majestatis suae :  32 et congregabuntur ante eum omnes gentes, et separabit eos ab invicem, sicut pastor segregat oves ab haedis :  33 et statuet oves quidem a dextris suis, haedos autem a sinistris.  34 Tunc dicet rex his qui a dextris ejus erunt : Venite benedicti Patris mei, possidete paratum vobis regnum a constitutione mundi :  35 esurivi enim, et dedistis mihi manducare : sitivi, et dedistis mihi bibere : hospes eram, et collegistis me :

 36 nudus, et cooperuistis me : infirmus, et visitastis me : in carcere eram, et venistis ad me.  37 Tunc respondebunt ei justi, dicentes : Domine, quando te vidimus esurientem, et pavimus te : sitientem, et dedimus tibi potum?  38 quando autem te vidimus hospitem, et collegimus te : aut nudum, et cooperuimus te?  39 aut quando te vidimus infirmum, aut in carcere, et venimus ad te?  40 Et respondens rex, dicet illis : Amen dico vobis, quamdiu fecistis uni ex his fratribus meis minimis, mihi fecistis.

 41 Tunc dicet et his qui a sinistris erunt : Discedite a me maledicti in ignem aeternum, qui paratus est diabolo, et angelis ejus :  42 esurivi enim, et non dedistis mihi manducare : sitivi, et non desistis mihi potum :  43 hospes eram, et non collegistis me : nudus, et non cooperuistis me : infirmus, et in carcere, et non visitastis me.  44 Tunc respondebunt ei et ipsi, dicentes : Domine, quando te vidimus esurientem, aut sitientem, aut hospitem, aut nudum, aut infirmum, aut in carcere, et non ministravimus tibi?  45 Tunc respondebit illis, dicens : Amen dico vobis : Quamdiu non fecistis uni de minoribus his, nec mihi fecistis.

 46 Et ibunt hi in supplicium aeternum : justi autem in vitam aeternam.

< prev Gospel According to St Matthew next >
< prev Chapter 25 next >

 
TOP OF PAGE