Latin Vulgate Bible

< prev Gospel According to St Matthew next >
< prev Chapter 19 next >
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20
21 22 23 24 25 26 27 28

Christ declares matrimony to be indissoluble: he recommends the making one's self an eunuch for the kingdom of heaven; and parting with all things for him. He shews the danger of riches, and the reward of leaving all to follow him.

 1 Et factum est, cum consumasset Jesus sermones istos, migravit a Galilaea, et venit in fines Judaeae trans Jordanem,  2 et secutae sunt eum turbae multae, et curavit eos ibi.  3 Et accesserunt ad eum pharisaei tentantes eum, et dicentes : Si licet homini dimittere uxorem suam, quacumque ex causa?  4 Qui respondens, ait eis : Non legistis, quia qui fecit hominem ab initio, masculum et feminam fecit eos? Et dixit :  5 Propter hoc dimittet homo patrem, et matrem, et adhaerebit uxori suae, et erunt duo in carne una.

 6 Itaque jam non sunt duo, sed una caro. Quod ergo Deus conjunxit, homo non separet.  7 Dicunt illi : Quid ergo Moyses mandavit dare libellum repudii, et dimittere?  8 Ait illis : Quoniam Moyses ad duritiam cordis vestri permisit vobis dimittere uxores vestras : ab initio autem non fuit sic.  9 Dico autem vobis, quia quicumque dimiserit uxorem suam, nisi ob fornicationem, et aliam duxerit, moechatur : et qui dimissam duxerit, moechatur.  10 Dicunt ei discipuli ejus : Si ita est causa hominis cum uxore, non expedit nubere.

 11 Qui dixit illis : Non omnes capiunt verbum istud, sed quibus datum est.  12 Sunt enim eunuchi, qui de matris utero sic nati sunt : et sunt eunuchi, qui facti sunt ab hominibus : et sunt eunuchi, qui seipsos castraverunt propter regnum caelorum. Qui potest capere capiat.  13 Tunc oblati sunt ei parvuli, ut manus eis imponeret, et oraret. Discipuli autem increpabant eos.  14 Jesus vero ait eis : Sinite parvulos, et nolite eos prohibere ad me venire : talium est enim regnum caelorum.  15 Et cum imposuisset eis manus, abiit inde.

 16 Et ecce unus accedens, ait illi : Magister bone, quid boni faciam ut habeam vitam aeternam?  17 Qui dixit ei : Quid me interrogas de bono? Unus est bonus, Deus. Si autem vis ad vitam ingredi, serva mandata.  18 Dicit illi : Quae? Jesus autem dixit : Non homicidium facies; non adulterabis; non facies furtum; non falsum testimonium dices;  19 honora patrem tuum, et matrem tuam, et diliges proximum tuum sicut teipsum.  20 Dicit illi adolescens : Omnia haec custodivi a juventute mea : quid adhuc mihi deest?

 21 Ait illi Jesus : Si vis perfectus esse, vade, vende quae habes, et da pauperibus, et habebis thesaurum in caelo : et veni, sequere me.  22 Cum audisset autem adolescens verbum, abiit tristis : erat enim habens multas possessiones.  23 Jesus autem dixit discipulis suis : Amen dico vobis, quia dives difficile intrabit in regnum caelorum.  24 Et iterum dico vobis : Facilius est camelum per foramen acus transire, quam divitem intrare in regnum caelorum.  25 Auditis autem his, discipuli mirabantur valde, dicentes : Quis ergo poterit salvus esse?

 26 Aspiciens autem Jesus, dixit illis : Apud homines hoc impossibile est : apud Deum autem omnia possibilia sunt.  27 Tunc respondens Petrus, dixit ei : Ecce nos reliquimus omnia, et secuti sumus te : quid ergo erit nobis?  28 Jesus autem dixit illis : Amen dico vobis, quod vos, qui secuti estis me, in regeneratione cum sederit Filius hominis in sede majestatis suae, sedebitis et vos super sedes duodecim, judicantes duodecim tribus Israel.  29 Et omnis qui reliquerit domum, vel fratres, aut sorores, aut patrem, aut matrem, aut uxorem, aut filios, aut agros propter nomen meum, centuplum accipiet, et vitam aeternam possidebit.  30 Multi autem erunt primi novissimi, et novissimi primi.

< prev Gospel According to St Matthew next >
< prev Chapter 19 next >

 
TOP OF PAGE