Latin Vulgate Bible

< prev Gospel According to St Matthew next >
< prev Chapter 1 next >
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20
21 22 23 24 25 26 27 28

The genealogy of Christ: he is conceived and born of a virgin.

 1 Liber generationis Jesu Christi filii David, filii Abraham.  2 Abraham genuit Isaac. Isaac autem genuit Jacob. Jacob autem genuit Judam, et fratres ejus.  3 Judas autem genuit Phares, et Zaram de Thamar. Phares autem genuit Esron. Esron autem genuit Aram.  4 Aram autem genuit Aminadab. Aminadab autem genuit Naasson. Naasson autem genuit Salmon.  5 Salmon autem genuit Booz de Rahab. Booz autem genuit Obed ex Ruth. Obed autem genuit Jesse. Jesse autem genuit David regem.

 6 David autem rex genuit Salomonem ex ea quae fuit Uriae.  7 Salomon autem genuit Roboam. Roboam autem genuit Abiam. Abias autem genuit Asa.  8 Asa autem genuit Josophat. Josophat autem genuit Joram. Joram autem genuit Oziam.  9 Ozias autem genuit Joatham. Joatham autem genuit Achaz. Achaz autem genuit Ezechiam.  10 Ezechias autem genuit Manassen. Manasses autem genuit Amon. Amon autem genuit Josiam.

 11 Josias autem genuit Jechoniam, et fratres ejus in transmigratione Babylonis.  12 Et post transmigrationem Babylonis : Jechonias genuit Salathiel. Salathiel autem genuit Zorobabel.  13 Zorobabel autem genuit Abiud. Abiud autem genuit Eliacim. Eliacim autem genuit Azor.  14 Azor autem genuit Sadoc. Sadoc autem genuit Achim. Achim autem genuit Eliud.  15 Eliud autem genuit Eleazar. Eleazar autem genuit Mathan. Mathan autem genuit Jacob.

 16 Jacob autem genuit Joseph virum Mariae, de qua natus est Jesus, qui vocatur Christus.  17 Omnes itaque generationes ab Abraham usque ad David, generationes quatuordecim : et a David usque ad transmigrationem Babylonis, generationes quatuordecim : et a transmigratione Babylonis usque ad Christum, generationes quatuordecim.  18 Christi autem generatio sic erat : cum esset desponsata mater ejus Maria Joseph, antequam convenirent inventa est in utero habens de Spiritu Sancto.  19 Joseph autem vir ejus cum esset justus, et nollet eam traducere, voluit occulte dimittere eam.  20 Haec autem eo cogitante, ecce angelus Domini apparuit in somnis ei, dicens : Joseph, fili David, noli timere accipere Mariam conjugem tuam : quod enim in ea natum est, de Spiritu Sancto est.

 21 Pariet autem filium : et vocabis nomen ejus Jesum : ipse enim salvum faciet populum suum a peccatis eorum.  22 Hoc autem totum factum est, ut adimpleretur quod dictum est a Domino per prophetam dicentem :  23 Ecce virgo in utero habebit, et pariet filium : et vocabunt nomen ejus Emmanuel, quod est interpretatum Nobiscum Deus.  24 Exsurgens autem Joseph a somno, fecit sicut praecepit ei angelus Domini, et accepit conjugem suam.  25 Et non cognoscebat eam donec peperit filium suum primogenitum : et vocavit nomen ejus Jesum.

< prev Gospel According to St Matthew next >
< prev Chapter 1 next >

 
TOP OF PAGE