Latin Vulgate Bible

< prev Gospel According to St Matthew next >
< prev Chapter 3 next >
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20
21 22 23 24 25 26 27 28

The preaching of John: Christ is baptized.

 1 In diebus autem illis venit Joannes Baptista praedicans in deserto Judaeae,  2 et dicens : Poenitentiam agite : appropinquavit enim regnum caelorum.  3 Hic est enim, qui dictus est per Isaiam prophetam dicentem : Vox clamantis in deserto : Parate viam Domini : rectas facite semitas ejus.  4 Ipse autem Joannes habebat vestimentum de pilis camelorum, et zonam pelliceam circa lumbos suos : esca autem ejus erat locustae, et mel silvestre.  5 Tunc exibat ad eum Jerosolyma, et omnis Judaea, et omnis regio circa Jordanem;

 6 et baptizabantur ab eo in Jordane, confitentes peccata sua.  7 Videns autem multos pharisaeorum, et sadducaeorum, venientes ad baptismum suum, dixit eis : Progenies viperarum, quis demonstravit vobis fugere a ventura ira?  8 Facite ergo fructum dignum poenitentiae.  9 Et ne velitis dicere intra vos : Patrem habemus Abraham. Dico enim vobis quoniam potens est Deus de lapidibus istis suscitare filios Abrahae.  10 Jam enim securis ad radicem arborum posita est. Omnis ergo arbor, quae non facit fructum bonum, excidetur, et in ignem mittetur.

 11 Ego quidem baptizo vos in aqua in poenitentiam : qui autem post me venturus est, fortior me est, cujus non sum dignus calceamenta portare : ipse vos baptizabit in Spiritu Sancto, et igni.  12 Cujus ventilabrum in manu sua : et permundabit aream suam : et congregabit triticum suum in horreum, paleas autem comburet igni inextinguibili.  13 Tunc venit Jesus a Galilaea in Jordanem ad Joannem, ut baptizaretur ab eo.  14 Joannes autem prohibebat eum, dicens : Ego a te debeo baptizari, et tu venis ad me?  15 Respondens autem Jesus, dixit ei : Sine modo : sic enim decet nos implere omnem justitiam. Tunc dimisit eum.

 16 Baptizatus autem Jesus, confestim ascendit de aqua, et ecce aperti sunt ei caeli : et vidit Spiritum Dei descendentem sicut columbam, et venientem super se.  17 Et ecce vox de caelis dicens : Hic est Filius meus dilectus, in quo mihi complacui.

< prev Gospel According to St Matthew next >
< prev Chapter 3 next >

 
TOP OF PAGE