Latin Vulgate Bible

< prev Gospel According to St Matthew next >
< prev Chapter 16 next >
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20
21 22 23 24 25 26 27 28

Christ refuses to shew the Pharisees a sign from heaven. Peter's confession is rewarded. He is rebuked for opposing Christ's passion. All his followers must deny themselves.

 1 Et accesserunt ad eum pharisaei et sadducaei tentantes : et rogaverunt eum ut signum de caelo ostenderet eis.  2 At ille respondens, ait illis : Facto vespere dicitis : Serenum erit, rubicundum est enim caelum.  3 Et mane : Hodie tempestas, rutilat enim triste caelum.  4 Faciem ergo caeli dijudicare nostis : signa autem temporum non potestis scire? Generatio mala et adultera signum quaerit : et signum non dabitur ei, nisi signum Jonae prophetae. Et relictis illis, abiit.  5 Et cum venissent discipuli ejus trans fretum, obliti sunt panes accipere.

 6 Qui dixit illis : Intuemini, et cavete a fermento pharisaeorum et sadducaeorum.  7 At illi cogitabant intra se dicentes : Quia panes non accepimus.  8 Sciens autem Jesus, dixit : Quid cogitatis intra vos modicae fidei, quia panes non habetis?  9 Nondum intelligitis, neque recordamini quinque panum in quinque millia hominum, et quot cophinos sumpsistis?  10 neque septem panum in quatuor millia hominum, et quot sportas sumpsistis?

 11 Quare non intelligitis, quia non de pane dixi vobis : Cavete a fermento pharisaeorum et sadducaeorum?  12 Tunc intellexerunt quia non dixerit cavendum a fermento panum, sed a doctrina pharisaeorum et sadducaeorum.  13 Venit autem Jesus in partes Caesareae Philippi : et interrogabat discipulos suos, dicens : Quem dicunt homines esse Filium hominis?  14 At illi dixerunt : Alii Joannem Baptistam, alii autem Eliam, alii vero Jeremiam, aut unum ex prophetis.  15 Dicit illis Jesus : Vos autem, quem me esse dicitis?

 16 Respondens Simon Petrus dixit : Tu es Christus, Filius Dei vivi.  17 Respondens autem Jesus, dixit ei : Beatus es Simon Bar Jona : quia caro et sanguis non revelavit tibi, sed Pater meus, qui in caelis est.  18 Et ego dico tibi, quia tu es Petrus, et super hanc petram aedificabo Ecclesiam meam, et portae inferi non praevalebunt adversus eam.  19 Et tibi dabo claves regni caelorum. Et quodcumque ligaveris super terram, erit ligatum et in caelis : et quodcumque solveris super terram, erit solutum et in caelis.  20 Tunc praecepit discipulis suis ut nemini dicerent quia ipse esset Jesus Christus.

 21 Exinde coepit Jesus ostendere discipulis suis, quia oporteret eum ire Jerosolymam, et multa pati a senioribus, et scribis, et principibus sacerdotum, et occidi, et tertia die resurgere.  22 Et assumens eum Petrus, coepit increpare illum dicens : Absit a te, Domine : non erit tibi hoc.  23 Qui conversus, dixit Petro : Vade post me Satana, scandalum es mihi : quia non sapis ea quae Dei sunt, sed ea quae hominum.  24 Tunc Jesus dixit discipulis suis : Si quis vult post me venire, abneget semetipsum, et tollat crucem suam, et sequatur me.  25 Qui enim voluerit animam suam salvam facere, perdet eam : qui autem perdiderit animam suam propter me, inveniet eam.

 26 Quid enim prodest homini, si mundum universum lucretur, animae vero suae detrimentum patiatur? aut quam dabit homo commutationem pro anima sua?  27 Filius enim hominis venturus est in gloria Patris sui cum angelis suis : et tunc reddet unicuique secundum opera ejus.  28 Amen dico vobis, sunt quidam de hic stantibus, qui non gustabunt mortem, donec videant Filium hominis venientem in regno suo.

< prev Gospel According to St Matthew next >
< prev Chapter 16 next >

 
TOP OF PAGE