Evil pastors are reproved. Christ the true pastor shall come, and gather together his flock from all parts of the earth, and preserve it for ever.
1 Et factum est verbum Domini ad me, dicens :
2 Fili hominis, propheta de pastoribus Israel : propheta, et dices pastoribus : Haec dicit Dominus Deus : Vae pastoribus Israel, qui pascebant semetipsos! nonne greges a pastoribus pascuntur?
3 Lac comedebatis, et lanis operiebamini, et quod crassum erat occidebatis, gregem autem meum non pascebatis.
4 Quod infirmum fuit non consolidastis, et quod aegrotum non sanastis : quod confractum est non alligastis, et quod abjectum est non reduxistis, et quod perierat non quaesistis : sed cum austeritate imperabatis eis, et cum potentia.
5 Et dispersae sunt oves meae, eo quod non esset pastor : et factae sunt in devorationem omnium bestiarum agri, et dispersae sunt.
6 Erraverunt greges mei in cunctis montibus, et in universo colle excelso : et super omnem faciem terrae dispersi sunt greges mei, et non erat qui requireret : non erat, inquam, qui requireret.
7 Propterea, pastores, audite verbum Domini :
8 Vivo ego, dicit Dominus Deus, quia pro eo quod facti sunt greges mei in rapinam, et oves meae in devorationem omnium bestiarum agro, eo quod non esset pastor : neque enim quaesierunt pastores mei gregem meum, sed pascebant pastores semetipsos, et greges meos non pascebant :
9 propterea, pastores, audite verbum Domini :
10 Haec dicit Dominus Deus : Ecce ego ipse super pastores : requiram gregem meum de manu eorum, et cessare faciam eos, ut ultra non pascant gregem, nec pascant amplius pastores semetipsos : et liberabo gregem meum de ore eorum, et non erit ultra eis in escam.
11 Quia haec dicit Dominus Deus : Ecce ego ipse requiram oves meas, et visitabo eas.
12 Sicut visitat pastor gregem suum, in die quando fuerit in medio ovium suarum dissipatarum, sic visitabo oves meas, et liberabo eas de omnibus locis in quibus dispersae fuerant in die nubis et caliginis.
13 Et educam eas de populis, et congregabo eas de terris, et inducam eas in terram suam, et pascam eas in montibus Israel, in rivis, et in cunctis sedibus terrae.
14 In pascuis uberrimis pascam eas, et in montibus excelsis Israel erunt pascua earum : ibi requiescent in herbis virentibus, et in pascuis pinguibus pascentur super montes Israel.
15 Ego pascam oves meas, et ego eas accubare faciam, dicit Dominus Deus.
16 Quod perierat requiram, et quod abjectum erat reducam, et quod confractum fuerat alligabo, et quod infirmum fuerat consolidabo, et quod pingue et forte custodiam : et pascam illas in judicio.
17 Vos autem, greges mei, haec dicit Dominus Deus : Ecce ego judico inter pecus et pecus, arietum et hircorum.
18 Nonne satis vobis erat pascua bona depasci? insuper et reliquias pascarum vestrarum conculcastis pedibus vestris : et cum purissimam aquam biberetis, reliquam pedibus vestris turbabatis :
19 et oves meae his quae conculcata pedibus vestris fuerant, pascebantur : et quae pedes vestri turbaverant, haec bibebant.
20 Propterea haec dicit Dominus Deus ad vos : Ecce ego ipse judico inter pecus pingue et macilentum :
21 pro eo quod lateribus et humeris impingebatis, et cornibus vestris ventilabatis omnia infirma pecora, donec dispergerentur foras,
22 salvabo gregem meum, et non erit ultra in rapinam, et judicabo inter pecus et pecus.
23 Et suscitabo super eas pastorem unum, qui pascat eas, servum meum David : ipse pascet eas, et ipse erit eis in pastorem.
24 Ego autem Dominus ero eis in Deum, et servus meus David princeps in medio eorum : ego Dominus locutus sum.
25 Et faciam cum eis pactum pacis, et cessare faciam bestias pessimas de terra : et qui habitant in deserto, securi dormient in saltibus.
26 Et ponam eos in circuitu collis mei benedictionem : et deducam imbrem in tempore suo; pluviae benedictionis erunt.
27 Et dabit lignum agri fructum suum, et terra dabit germen suum, et erunt in terra sua absque timore, et scient quia ego Dominus, cum contrivero catenas jugi eorum, et eruero eos de manu imperantium sibi.
28 Et non erunt ultra in rapinam in gentibus, neque bestiae terrae devorabunt eos : sed habitabunt confidenter absque ullo terrore.
29 Et suscitabo eis germen nominatum, et non erunt ultra imminuti fame in terra, neque portabunt ultra opprobrium gentium.
30 Et scient quia ego Dominus Deus eorum cum eis, et ipsi populus meus domus Israel, ait Dominus Deus.
31 Vos autem, greges mei, greges pascuae meae, homines estis : et ego Dominus Deus vester, dicit Dominus Deus.
|