Under the parable of a boiling pot is shewn the utter destruction of Jerusalem: for which the Jews at Babylon shall not dare to mourn.
1 Et factum est verbum Domini ad me in anno nono, in mense decimo, decima die mensis, dicens :
2 Fili hominis, scribe tibi nomen diei hujus, in qua confirmatus est rex Babylonis adversum Jerusalem hodie.
3 Et dices per proverbium ad domum irritatricem parabolam, et loqueris ad eos : Haec dicit Dominus Deus : Pone ollam; pone, inquam, et mitte in eam aquam.
4 Congere frusta ejus in eam, omnem partem bonam, femur et armum, electa et ossibus plena.
5 Pinguissimum pecus assume, compone quoque strues ossium sub ea : efferbuit coctio ejus, et discocta sunt ossa illius in medio ejus.
6 Propterea haec dicit Dominus Deus : Vae civitati sanguinum, ollae cujus rubigo in ea est, et rubigo ejus non exivit de ea! Per partes et per partes suas ejice eam : non cecidit super eam sors.
7 Sanguis enim ejus in medio ejus est, super limpidissimam petram effudit illum : et effudit illum super terram, et possit operiri pulvere.
8 Ut superinducerem indignationem meam, et vindicta ulciscerer, dedi sanguinem ejus super petram limpidissimam, ne operiretur.
9 Propterea haec dicit Dominus Deus : Vae civitati sanguinum, cujus ego grandem faciam pyram!
10 Congere ossa, quae igne succendam : consumentur carnes, et coquetur universa compositio, et ossa tabescent.
11 Pone quoque eam super prunas vacuam, ut incalescat, et liquefiat aes ejus, et confletur in medio ejus inquinamentum ejus, et consumatur rubigo ejus.
12 Multo labore sudatum est, et non exivit de ea nimia rubigo ejus, neque per ignem.
13 Immunditia tua execrabilis, quia mundare te volui, et non es mundata a sordibus tuis : sed nec mundaberis prius, donec quiescere faciam indignationem meam in te.
14 Ego Dominus locutus sum : veniet, et faciam : non transeam, nec parcam, nec placabor : juxta vias tuas, et juxta adinventiones tuas judicabo te, dicit Dominus.
15 Et factum est verbum Domini ad me, dicens :
16 Fili hominis, ecce ego tollo a te desiderabile oculorum tuorum in plaga : et non planges, neque plorabis, neque fluent lacrimae tuae.
17 Ingemisce tacens : mortuorum luctum non facies : corona tua circumligata sit tibi, et calceamenta tua erunt in pedibus tuis : nec amictu ora velabis, nec cibos lugentium comedes.
18 Locutus sum ergo ad populum mane, et mortua est uxor mea vespere : fecique mane sicut praeceperat mihi.
19 Et dixit ad me populus : Quare non indicas nobis quid ista significent quae tu facis?
20 Et dixi ad eos : Sermo Domini factus est ad me, dicens :
21 Loquere domui Israel : Haec dicit Dominus Deus : Ecce ego polluam sanctuarium meum, superbiam imperii vestri, et desiderabile oculorum vestrorum, et super quo pavet anima vestra : filii vestri, et filiae vestrae, quas reliquistis, gladio cadent.
22 Et facietis sicut feci : ora amictu non velabitis, et cibos lugentium non comedetis :
23 coronas habebitis in capitibus vestris, et calceamenta in pedibus : non plangetis, neque flebitis, sed tabescetis in iniquitatibus vestris, et unusquisque gemet ad fratrem suum.
24 Eritque Ezechiel vobis in portentum : juxta omnia quae fecit, facietis cum venerit istud : et scietis quia ego Dominus Deus.
25 Et tu, fili hominis, ecce in die qua tollam ab eis fortitudinem eorum, et gaudium dignitatis, et desiderium oculorum eorum, super quo requiescunt animae eorum, filios et filias eorum :
26 in die illa, cum venerit fugiens ad te ut annuntiet tibi :
27 in die, inquam illa, aperietur os tuum cum eo qui fugit : et loqueris, et non silebis ultra : erisque eis in portentum, et scietis quia ego Dominus.
|