A prophecy against the Ammonites, Moabites, Edomites, and Philistines, for their malice against the Israelites.
1 Et factus est sermo Domini ad me, dicens :
2 Fili hominis, pone faciem tuam contra filios Ammon, et prophetabis de eis.
3 Et dices filiis Ammon : Audite verbum Domini Dei. Haec dicit Dominus Deus : Pro eo quod dixisti : Euge, euge, super sanctuarium meum, quia pollutum est; et super terram Israel, quoniam desolata est; et super domum Juda, quoniam ducti sunt in captivitatem :
4 idcirco ego tradam te filiis orientalibus in haereditatem : et collocabunt caulas suas in te, et ponent in te tentoria sua : ipsi comedent fruges tuas, et ipsi bibent lac tuum.
5 Daboque Rabbath in habitaculum camelorum, et filios Ammon in cubile pecorum : et scietis quia ego Dominus.
6 Quia haec dicit Dominus Deus : Pro eo quod plausisti manu et percussisti pede, et gavisa es ex toto affectu super terram Israel,
7 idcirco ecce ego extendam manum meam super te, et tradam te in direptionem gentium, et interficiam te de populis, et perdam de terris, et conteram : et scies quia ego Dominus.
8 Haec dicit Dominus Deus : Pro eo quod dixerunt Moab et Seir : Ecce sicut omnes gentes, domus Juda :
9 idcirco ecce ego aperiam humerum Moab de civitatibus, de civitatibus, inquam, ejus, et de finibus ejus, inclytas terrae Bethiesimoth, et Beelmeon, et Cariathaim,
10 filiis orientis cum filiis Ammon, et dabo eam in haereditatem, ut non sit ultra memoria filiorum Ammon in gentibus.
11 Et in Moab faciam judicia, et scient quia ego Dominus.
12 Haec dicit Dominus Deus : Pro eo quod fecit Idumaea ultionem ut se vindicaret de filiis Juda, peccavitque delinquens, et vindictam expetivit de eis :
13 idcirco haec dicit Dominus Deus : Extendam manum meam super Idumaeam, et auferam de ea hominem et jumentum, et faciam eam desertam ab austro : et qui sunt in Dedan gladio cadent.
14 Et dabo ultionem meam super Idumaeam per manum populi mei Israel, et facient in Edom juxta iram meam et furorem meum, et scient vindictam meam, dicit Dominus Deus.
15 Haec dicit Dominus Deus : Pro eo quod fecerunt Palaestini vindictam, et ulti se sunt toto animo, interficientes, et implentes inimicitias veteres,
16 propterea haec dicit Dominus Deus : Ecce ego extendam manum meam super Palaestinos, et interficiam interfectores, et perdam reliquias maritimae regionis,
17 faciamque in eis ultiones magnas, arguens in furore : et scient quia ego Dominus, cum dedero vindictam meam super eos.
|