Latin Vulgate Bible

< prev Prophecy of Ezechiel (Ezekiel) next >
< prev Chapter 23 next >
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20
21 22 23 24 25 26 27 28 29 30 31 32 33 34 35 36 37 38 39 40
41 42 43 44 45 46 47 48

Under the names of the two harlots, Oolla and Ooliba, are described the manifold disloyalties of Samaria and Jerusalem, with the punishment of them both.

 1 Et factus est sermo Domini ad me, dicens :  2 Fili hominis, duae mulieres filiae matris unius fuerunt :  3 et fornicatae sunt in Aegypto, in adolescentia sua fornicatae sunt : ibi subacta sunt ubera earum, et fractae sunt mammae pubertatis earum.  4 Nomina autem earum, Oolla major, et Ooliba soror ejus minor : et habui eas, et pepererunt filios et filias. Porro earum nomina, Samaria Oolla, et Jerusalem Ooliba.  5 Fornicata est igitur super me Oolla, et insanivit in amatores suos, in Assyrios propinquantes,

 6 vestitos hyacintho, principes et magistratus, juvenes cupidinis, universos equites, ascensores equorum.  7 Et dedit fornicationes suas super eos electos, filios Assyriorum universos : et in omnibus in quos insanivit, in immunditiis eorum polluta est.  8 Insuper et fornicationes suas, quas habuerat in Aegypto, non reliquit : nam et illi dormierunt cum ea in adolescentia ejus, et illi confregerunt ubera pubertatis ejus, et effuderunt fornicationem suam super eam.  9 Propterea tradidi eam in manus amatorum suorum, in manus filiorum Assur, super quorum insanivit libidine.  10 Ipsi discooperuerunt ignominiam ejus, filios et filias ejus tulerunt, et ipsam occiderunt gladio : et factae sunt famosae mulieres, et judicia perpetraverunt in ea.

 11 Quod cum vidisset soror ejus Ooliba, plus quam illa insanivit libidine : et fornicationem suam super fornicationem sororis suae :  12 ad filios Assyriorum praebuit impudenter, ducibus et magistratibus ad se venientibus, indutis veste varia, equitibus qui vectabantur equis, et adolescentibus forma cunctis egregia.  13 Et vidi quod polluta esset via una ambarum.  14 Et auxit fornicationes suas : cumque vidisset viros depictos in pariete, imagines Chaldaeorum expressas coloribus,  15 et accinctos balteis renes, et tiaras tinctas in capitibus eorum, formam ducum omnium, similitudinem filiorum Babylonis, terraeque Chaldaeorum, in qua orti sunt,

 16 insanivit super eos concupiscentia oculorum suorum, et misit nuntios ad eos in Chaldaeam.  17 Cumque venissent ad eam filii Babylonis ad cubile mammarum, polluerunt eam stupris suis : et polluta est ab eis, et saturata est anima ejus ab illis.  18 Denudavit quoque fornicationes suas, et discooperuit ignominiam suam : et recessit anima mea ab ea, sicut recesserat anima mea a sorore ejus :  19 multiplicavit enim fornicationes suas, recordans dies adolescentiae suae, quibus fornicata est in terra Aegypti.  20 Et insanivit libidine super concubitum eorum, quorum carnes sunt ut carnes asinorum, et sicut fluxus equorum fluxus eorum.

 21 Et visitasti scelus adolescentiae tuae, quando subacta sunt in Aegypto ubera tua, et confractae sunt mammae pubertatis tuae.  22 Propterea, Ooliba, haec dicit Dominus Deus : Ecce ego suscitabo omnes amatores tuos contra te, de quibus satiata est anima tua, et congregabo eos adversum te in circuitu :  23 filios Babylonis, et universos Chaldaeos, nobiles, tyrannosque, et principes, omnes filios Assyriorum, juvenes forma egregia, duces et magistratus universos, principes principum, et nominatos ascensores equorum :  24 et venient super te instructi curru et rota, multitudo populorum : lorica, et clypeo, et galea armabuntur contra te undique : et dabo coram eis judicium, et judicabunt te judiciis suis.  25 Et ponam zelum meum in te, quem exercent tecum in furore : nasum tuum et aures tuas praecident, et quae remanserint, gladio concident. Ipsi filios tuos et filias tuas capient, et novissimum tuum devorabitur igni :

 26 et denudabunt te vestimentis tuis, et tollent vasa gloriae tuae.  27 Et requiescere faciam scelus tuum de te, et fornicationem tuam de terra Aegypti : nec levabis oculos tuos ad eos, et Aegypti non recordaberis amplius.  28 Quia haec dicit Dominus Deus : Ecce ego tradam te in manus eorum quos odisti, in manus de quibus satiata est anima tua.  29 Et agent tecum in odio, et tollent omnes labores tuos, et dimittent te nudam et ignominia plenam : et revelabitur ignominia fornicationum tuarum, scelus tuum, et fornicationes tuae.  30 Fecerunt haec tibi, quia fornicata es post gentes inter quas polluta es in idolis earum.

 31 In via sororis tuae ambulasti, et dabo calicem ejus in manu tua.  32 Haec dicit Dominus Deus : Calicem sororis tuae bibes profundum et latum : eris in derisum et in subsannationem quae est capacissima.  33 Ebrietate et dolore repleberis : calice moeroris, et tristitiae, calice sororis tuae Samariae.  34 Et bibes illum, et epotabis usque ad faeces : et fragmenta ejus devorabis, et ubera tua lacerabis, quia ego locutus sum, ait Dominus Deus.  35 Propterea haec dicit Dominus Deus : Quia oblita es mei, et projecisti me post corpus tuum, tu quoque porta scelus tuum et fornicationes tuas.

 36 Et ait Dominus ad me, dicens : Fili hominis, numquid judicas Oollam et Oolibam, et annuntias eis scelera earum?  37 Quia adulteratae sunt, et sanguis in manibus earum, et cum idolis suis fornicatae sunt : insuper et filios suos quos genuerunt mihi, obtulerunt eis ad devorandum.  38 Sed et hoc fecerunt mihi : polluerunt sanctuarium meum in die illa, et sabbata mea profanaverunt.  39 Cumque immolarent filios suos idolis suis, et ingrederentur sanctuarium meum in die illa ut polluerent illud, etiam haec fecerunt in medio domus meae.  40 Miserunt ad viros venientes de longe, ad quos nuntium miserant : itaque ecce venerunt, quibus te lavisti, et circumlinisti stibio oculos tuos, et ornata es mundo muliebri :

 41 sedisti in lecto pulcherrimo, et mensa ornata est ante te : thymiama meum et unguentum meum posuisti super eam :  42 et vox multitudinis exsultantis erat in ea : et in viris, qui de multitudine hominum adducebantur, et veniebant de deserto, posuerunt armillas in manibus eorum, et coronas speciosas in capitibus eorum.  43 Et dixi ei, quae attrita est in adulteriis : Nunc fornicabitur in fornicatione sua etiam haec.  44 Et ingressi sunt ad eam quasi ad mulierem meretricem : sic ingrediebantur ad Oollam et Oolibam, mulieres nefarias.  45 Viri ergo justi sunt : hi judicabunt eas judicio adulterarum, et judicio effundentium sanguinem, quia adulterae sunt, et sanguis in manibus earum.

 46 Haec enim dicit Dominus Deus : Adduc ad eas multitudinem, et trade eas in tumultum et in rapinam.  47 Et lapidentur lapidibus populorum, et confodiantur gladiis eorum : filios et filias earum interficient, et domos earum igne succendent.  48 Et auferam scelus de terra, et discent omnes mulieres ne faciant secundum scelus earum.  49 Et dabunt scelus vestrum super vos, et peccata idolorum vestrorum portabitis : et scietis quia ego Dominus Deus.

< prev Prophecy of Ezechiel (Ezekiel) next >
< prev Chapter 23 next >

 
TOP OF PAGE