The Jews of Babylon send the book of Baruch with money to Jerusalem, requesting their brethren there to offer sacrifice, and to pray for the king and for them, acknowledging their manifold sins.
1 Et haec verba libri quae scripsit Baruch filius Neriae, filii Maasiae, filii Sedeciae, filii Sedei, filii Helciae, in Babylonia,
2 in anno quinto, in septimo die mensis, in tempore quo ceperunt Chaldaei Jerusalem, et succenderunt eam igni.
3 Et legit Baruch verba libri hujus ad aures Jechoniae filii Joakim regis Juda, et ad aures universi populi venientis ad librum,
4 et ad aures potentium, filiorum regum, et ad aures presbyterorum, et ad aures populi, a minimo usque ad maximum eorum, omnium habitantium in Babylonia, ad flumen Sodi.
5 Qui audientes plorabant, et jejunabant, et orabant in conspectu Domini.
6 Et collegerunt pecuniam, secundum quod potuit uniuscujusque manus,
7 et miserunt in Jerusalem ad Joakim filium Helciae filii Salom sacerdotem, et ad sacerdotes, et ad omnem populum qui inventi sunt cum eo in Jerusalem :
8 cum acciperet vasa templi Domini, quae ablata fuerant de templo, revocare in terram Juda, decima die mensis Sivan, vasa argentea quae fecit Sedecias filius Josiae rex Juda,
9 posteaquam cepisset Nabuchodonosor rex Babylonis Jechoniam, et principes, et cunctos potentes, et populum terrae, ab Jerusalem, et duxit eos vinctos in Babylonem.
10 Et dixerunt : Ecce misimus ad vos pecunias, de quibus emite holocautomata et thus : et facite manna, et offerte pro peccato, ad aram Domini Dei nostri :
11 et orate pro vita Nabuchodonosor regis Babylonis, et pro vita Baltassar filii ejus, ut sint dies eorum sicut dies caeli super terram :
12 et ut det Dominus virtutem nobis, et illuminet oculos nostros, ut vivamus sub umbra Nabuchodonosor regis Babylonis, et sub umbra Baltassar filii ejus, et serviamus eis multis diebus, et inveniamus gratiam in conspectu eorum.
13 Et pro nobis ipsis orate ad Dominum Deum nostrum, quia peccavimus Domino Deo nostro, et non est aversus furor ejus a nobis usque in hunc diem.
14 Et legite librum istum quem misimus ad vos recitari in templo Domini, in die solemni et in die opportuno :
15 et dicetis : Domino Deo nostro justitia, nobis autem confusio faciei nostrae, sicut est dies haec omni Juda, et habitantibus in Jerusalem :
16 regibus nostris, et principibus nostris, et sacerdotibus nostris, et prophetis nostris, et patribus nostris.
17 Peccavimus ante Dominum Deum nostrum, et non credidimus, diffidentes in eum :
18 et non fuimus subjectibiles illi, et non audivimus vocem Domini Dei nostri, ut ambularemus in mandatis ejus, quae dedit nobis.
19 A die qua eduxit patres nostros de terra Aegypti, usque ad diem hanc, eramus incredibiles ad Dominum Deum nostrum : et dissipati recessimus, ne audiremus vocem ipsius :
20 et adhaeserunt nobis multa mala et maledictiones quae constituit Dominus Moysi servo suo, qui eduxit patres nostros de terra Aegypti, dare nobis terram fluentem lac et mel, sicut hodierna die.
21 Et non audivimus vocem Domini Dei nostri, secundum omnia verba prophetarum quos misit ad nos :
22 et abivimus unusquisque in sensum cordis nostri maligni, operari diis alienis, facientes mala ante oculos Domini Dei nostri.
|