Latin Vulgate Bible

< prev Prophecy of Baruch* next >
< prev Chapter 4 next >
1 2 3 4 5 6                            

The prophet exhorts to the keeping of the law of wisdom, and encourages the people to be patient, and to hope for their deliverance.

 1 Hic liber mandatorum Dei, et lex quae est in aeternum : omnes qui tenent eam pervenient ad vitam : qui autem dereliquerunt eam, in mortem.  2 Convertere, Jacob, et apprehende eam : ambula per viam ad splendorem ejus contra lumen ejus.  3 Ne tradas alteri gloriam tuam, et dignitatem tuam genti alienae.  4 Beati sumus, Israel, quia quae Deo placent manifesta sunt nobis.  5 Animaequior esto, populus Dei, memorabilis Israel :

 6 venundati estis gentibus non in perditionem : sed propter quod in ira ad iracundiam provocastis Deum, traditi estis adversariis.  7 Exacerbastis enim eum qui fecit vos, Deum aeternum, immolantes daemoniis, et non Deo.  8 Obliti enim estis Deum qui nutrivit vos, et contristastis nutricem vestram Jerusalem.  9 Vidit enim iracundiam a Deo venientem vobis, et dixit : Audite, confines Sion : adduxit enim mihi Deus luctum magnum.  10 Vidi enim captivitatem populi mei, filiorum meorum et filiarum, quam superduxit illis Aeternus.

 11 Nutrivi enim illos cum jucunditate; dimisi autem illos cum fletu et luctu.  12 Nemo gaudeat super me viduam et desolatam : a multis derelicta sum propter peccata filiorum meorum, quia declinaverunt a lege Dei.  13 Justitias autem ipsius nescierunt, nec ambulaverunt per vias mandatorum Dei, neque per semitas veritatis ejus cum justitia ingressi sunt.  14 Veniant confines Sion, et memorentur captivitatem filiorum et filiarum mearum, quam superduxit illis Aeternus.  15 Adduxit enim super illos gentem de longinquo, gentem improbam, et alterius linguae,

 16 qui non sunt reveriti senem, neque puerorum miserti sunt, et abduxerunt dilectos viduae, et a filiis unicam desolaverunt.  17 Ego autem, quid possum adjuvare vos?  18 qui enim adduxit super vos mala, ipse vos eripiet de manibus inimicorum vestrorum.  19 Ambulate, filii, ambulate : ego enim derelicta sum sola.  20 Exui me stola pacis, indui autem me sacco obsecrationis, et clamabo ad Altissimum in diebus meis.

 21 Animaequiores estote, filii; clamate ad Dominum, et eripiet vos de manu principum inimicorum.  22 Ego enim speravi in aeternum salutem vestram, et venit mihi gaudium a Sancto, super misericordia quae veniet vobis ab aeterno salutari nostro.  23 Emisi enim vos cum luctu et ploratu : reducet autem vos mihi Dominus cum gaudio et jucunditate in sempiternum.  24 Sicut enim viderunt vicinae Sion captivitatem vestram a Deo, sic videbunt et in celeritate salutem vestram a Deo, quae superveniet vobis cum honore magno et splendore aeterno.  25 Filii, patienter sustinete iram quae supervenit vobis : persecutus est enim te inimicus tuus : sed cito videbis perditionem ipsius, et super cervices ipsius ascendes.

 26 Delicati mei ambulaverunt vias asperas : ducti sunt enim ut grex direptus ab inimicis.  27 Animaequiores estote, filii, et proclamate ad Dominum : erit enim memoria vestra ab eo qui duxit vos.  28 Sicut enim fuit sensus vester ut erraretis a Deo, decies tantum iterum convertentes requiretis eum :  29 qui enim induxit vobis mala, ipse rursum adducet vobis sempiternam jucunditatem cum salute vestra.  30 Animaequior esto, Jerusalem : exhortatur enim te, qui te nominavit.

 31 Nocentes peribunt, qui te vexaverunt : et qui gratulati sunt in tua ruina, punientur.  32 Civitates quibus servierunt filii tui, punientur, et quae accepit filios tuos.  33 Sicut enim gavisa est in tua ruina, et laetata est in casu tuo, sic contristabitur in sua desolatione,  34 et amputabitur exsultatio multitudinis ejus, et gaudimonium ejus erit in luctum.  35 Ignis enim superveniet ei ab Aeterno in longiturnis diebus, et habitabitur a daemoniis in multitudine temporis.

 36 Circumspice, Jerusalem, ad orientem, et vide jucunditatem a Deo tibi venientem.  37 Ecce enim veniunt filii tui, quos dimisisti dispersos : veniunt collecti ab oriente usque ad occidentem, in verbo Sancti, gaudentes in honorem Dei.

< prev Prophecy of Baruch* next >
< prev Chapter 4 next >

 
TOP OF PAGE