Jerusalem is invited to rejoice and behold the return of her children out of their captivity.
1 Exue te, Jerusalem, stola luctus et vexationis tuae, et indue te decore, et honore ejus, quae a Deo tibi est, sempiternae gloriae.
2 Circumdabit te Deus diploide justitiae, et imponet mitram capiti honoris aeterni.
3 Deus enim ostendet splendorem suum in te, omni qui sub caelo est.
4 Nominabitur enim tibi nomen tuum a Deo in sempiternum : pax justitiae, et honor pietatis.
5 Exsurge, Jerusalem, et sta in excelso : et circumspice ad orientem, et vide collectos filios tuos ab oriente sole usque ad occidentem, in verbo Sancti, gaudentes Dei memoria.
6 Exierunt enim abs te pedibus ducti ab inimicis : adducet autem illos Dominus ad te portatos in honore sicut filios regni :
7 constituit enim Deus humiliare omnem montem excelsum et rupes perennes, et convalles replere in aequalitatem terrae, ut ambulet Israel diligenter in honorem Dei.
8 Obumbraverunt autem et silvae, et omne lignum suavitatis Israel ex mandato Dei.
9 Adducet enim Deus Israel cum jucunditate in lumine majestatis suae, cum misericordia et justitia quae est ex ipso.
|