A further confession of the sins of the people, and of the justice of God.
1 Propter quod statuit Dominus Deus noster verbum suum, quod locutus est ad nos, et ad judices nostros qui judicaverunt Israel, et ad reges nostros, et ad principes nostros, et ad omnem Israel et Juda :
2 ut adduceret Dominus super nos mala magna, quae non sunt facta sub caelo quemadmodum facta sunt in Jerusalem, secundum quae scripta sunt in lege Moysi,
3 et manducaret homo carnes filii sui et carnes filiae suae.
4 Et dedit eos sub manu regum omnium qui sunt in circuitu nostro, in improperium et in desolationem in omnibus populis in quibus nos dispersit Dominus :
5 et facti sumus subtus, et non supra, quia peccavimus Domino Deo nostro, non obaudiendo voci ipsius.
6 Domino Deo nostro justitia, nobis autem et patribus nostris confusio faciei, sicut est dies haec :
7 quia locutus est Dominus super nos omnia mala haec quae venerunt super nos :
8 et non sumus deprecati faciem Domini Dei nostri, ut reverteremur unusquisque nostrum a viis nostris pessimis.
9 Et vigilavit Dominus in malis, et adduxit ea super nos : quia justus est Dominus in omnibus operibus suis quae mandavit nobis,
10 et non audivimus vocem ipsius ut iremus in praeceptis Domini, quae dedit ante faciem nostram.
11 Et nunc, Domine Deus Israel, qui eduxisti populum tuum de terra Aegypti in manu valida, et in signis, et in prodigiis, et in virtute tua magna, et in brachio excelso, et fecisti tibi nomen sicut est dies iste :
12 peccavimus, impie egimus, inique gessimus, Domine Deus noster, in omnibus justitiis tuis.
13 Avertatur ira tua a nobis, quia derelicti sumus pauci inter gentes ubi dispersisti nos.
14 Exaudi, Domine, preces nostras et orationes nostras, et educ nos propter te, et da nobis invenire gratiam ante faciem eorum qui nos abduxerunt :
15 ut sciat omnis terra quia tu es Dominus Deus noster, et quia nomen tuum invocatum est super Israel, et super genus ipsius.
16 Respice, Domine, de domo sancta tua in nos, et inclina aurem tuam, et exaudi nos.
17 Aperi oculos tuos et vide : quia non mortui qui sunt in inferno, quorum spiritus acceptus est a visceribus suis, dabunt honorem et justificationem Domino :
18 sed anima quae tristis est super magnitudine mali, et incedit curva et infirma, et oculi deficientes, et anima esuriens, dat tibi gloriam et justitiam Domino.
19 Quia non secundum justitias patrum nostrorum nos fundimus preces et petimus misericordiam ante conspectum tuum, Domine Deus noster :
20 sed quia misisti iram tuam et furorem tuum super nos, sicut locutus es in manu puerorum tuorum prophetarum, dicens :
21 Sic dicit Dominus : Inclinate humerum vestrum et cervicem vestram, et opera facite regi Babylonis, et sedebitis in terra quam dedi patribus vestris.
22 Quod si non audieritis vocem Domini Dei vestri, operari regi Babyloniae, defectionem vestram faciam de civitatibus Juda, et a foris Jerusalem,
23 et auferam a vobis vocem jucunditatis et vocem gaudii, et vocem sponsi et vocem sponsae, et erit omnis terra sine vestigio ab inhabitantibus eam.
24 Et non audierunt vocem tuam, ut operarentur regi Babylonis : et statuisti verba tua, quae locutus es in manibus puerorum tuorum prophetarum, ut transferrentur ossa regum nostrorum et ossa patrum nostrorum de loco suo :
25 et ecce projecta sunt in calore solis et in gelu noctis, et mortui sunt in doloribus pessimis, in fame et in gladio, et in emissione.
26 Et posuisti templum in quo invocatum est nomen tuum in ipso sicut haec dies, propter iniquitatem domus Israel et domus Juda.
27 Et fecisti in nobis, Domine Deus noster, secundum omnem bonitatem tuam et secundum omnem miserationem tuam illam magnam :
28 sicut locutus es in manu pueri tui Moysi, in die qua praecepisti ei scribere legem tuam coram filiis Israel,
29 dicens : Si non audieritis vocem meam, multitudo haec magna convertetur in minimam inter gentes, quo ego eos dispergam :
30 quia scio quod me non audiet populus : populus est enim dura cervice. Et convertetur ad cor suum in terra captivitatis suae,
31 et scient quia ego sum Dominus Deus eorum : et dabo eis cor, et intelligent; aures, et audient :
32 et laudabunt me in terra captivitatis suae, et memores erunt nominis mei,
33 et avertent se a dorso suo duro, et a malignitatibus suis : quia reminiscentur viam patrum suorum, qui peccaverunt in me.
34 Et revocabo illos in terram quam juravi patribus eorum, Abraham, Isaac, et Jacob : et dominabuntur ejus, et multiplicabo eos, et non minorabuntur :
35 et statuam illis testamentum alterum sempiternum, ut sim illis in Deum, et ipsi erunt mihi in populum : et non movebo amplius populum meum, filios Israel, a terra quam dedi illis.
|