Latin Vulgate Bible

< prev Ecclesiasticus* (Sirach) next >
< prev Chapter 41 next >
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20
21 22 23 24 25 26 27 28 29 30 31 32 33 34 35 36 37 38 39 40
41 42 43 44 45 46 47 48 49 50 51

Of the remembrance of death: of an evil and of a good name: of what things we ought to be ashamed.

 1 O mors, quam amara est memoria tua homini pacem habenti in substantiis suis :  2 viro quieto, et cujus viae directae sunt in omnibus, et adhuc valenti accipere cibum!  3 O mors, bonum est judicium tuum homini indigenti, et qui minoratur viribus,  4 defecto aetate, et cui de omnibus cura est, et incredibili, qui perdit patientiam!  5 Noli metuere judicium mortis : memento quae ante te fuerunt, et quae superventura sunt tibi : hoc judicium a Domino omni carni.

 6 Et quid superveniet tibi in beneplacito Altissimi? sive decem, sive centum, sive mille anni :  7 non est enim in inferno accusatio vitae.  8 Filii abominationum fiunt filii peccatorum, et qui conversantur secus domos impiorum.  9 Filiorum peccatorum periet haereditas, et cum semine illorum assiduitas opprobrii.  10 De patre impio queruntur filii, quoniam propter illum sunt in opprobrio.

 11 Vae vobis, viri impii, qui dereliquistis legem Domini Altissimi!  12 Et si nati fueritis, in maledictione nascemini : et si mortui fueritis, in maledictione erit pars vestra.  13 Omnia quae de terra sunt in terram convertentur : sic impii a maledicto in perditionem.  14 Luctus hominum in corpore ipsorum : nomen autem impiorum delebitur.  15 Curam habe de bono nomine : hoc enim magis permanebit tibi quam mille thesauri pretiosi et magni.

 16 Bonae vitae numerus dierum : bonum autem nomen permanebit in aevum.  17 Disciplinam in pace conservate, filii : sapientia enim abscondita, et thesaurus invisus, quae utilitas in utrisque?  18 Melior est homo qui abscondit stultitiam suam, quam homo qui abscondit sapientiam suam.  19 Verumtamen reveremini in his quae procedunt de ore meo :  20 non est enim bonum omnem reverentiam observare, et non omnia omnibus bene placent in fide.

 21 Erubescite a patre et a matre de fornicatione : et a praesidente et a potente de mendacio :  22 a principe et a judice de delicto : a synagoga et plebe de iniquitate :  23 a socio et amico de injustitia, et de loco in quo habitas :  24 de furto, de veritate Dei, et testamento : de discubitu in panibus, et ab obfuscatione dati et accepti :  25 a salutantibus de silentio, a respectu mulieris fornicariae, et ab aversione vultus cognati.

 26 Ne avertas faciem a proximo tuo, et ab auferendo partem et non restituendo.  27 Ne respicias mulierem alieni viri, et ne scruteris ancillam ejus, neque steteris ad lectum ejus.  28 Ab amicis de sermonibus improperii : et cum dederis, ne improperes.

< prev Ecclesiasticus* (Sirach) next >
< prev Chapter 41 next >

 
TOP OF PAGE