Latin Vulgate Bible

< prev Ecclesiasticus* (Sirach) next >
< prev Chapter 20 next >
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20
21 22 23 24 25 26 27 28 29 30 31 32 33 34 35 36 37 38 39 40
41 42 43 44 45 46 47 48 49 50 51

Rules with regard to correction, discretion, and avoiding lies.

 1 Quam bonum est arguere, quam irasci, et confitentem in oratione non prohibere!  2 Concupiscentia spadonis devirginabit juvenculam :  3 sic qui facit per vim judicium iniquum.  4 Quam bonum est correptum manifestare poenitentiam! sic enim effugies voluntarium peccatum.  5 Est tacens qui invenitur sapiens : et est odibilis qui procax est ad loquendum.

 6 Est tacens non habens sensum loquelae : et est tacens sciens tempus aptum.  7 Homo sapiens tacebit usque ad tempus : lascivus autem et imprudens non servabunt tempus.  8 Qui multis utitur verbis laedet animam suam : et qui potestatem sibi sumit injuste, odietur.  9 Est processio in malis viro indisciplinato, et est inventio in detrimentum.  10 Est datum quod non est utile, et est datum cujus retributio duplex.

 11 Est propter gloriam minoratio, et est qui ab humilitate levabit caput.  12 Est qui multa redimat modico pretio, et restituens ea in septuplum.  13 Sapiens in verbis seipsum amabilem facit : gratiae autem fatuorum effundentur.  14 Datus insipientis non erit utilis tibi : oculi enim illius septemplices sunt.  15 Exigua dabit, et multa improperabit : et apertio oris illius inflammatio est.

 16 Hodie foeneratur quis, et cras expetit : odibilis est homo hujusmodi.  17 Fatuo non erit amicus, et non erit gratia bonis illius :  18 qui enim edunt panem illius, falsae linguae sunt. Quoties et quanti irridebunt eum!  19 neque enim quod habendum erat directo sensu distribuit; similiter et quod non erat habendum.  20 Lapsus falsae linguae quasi qui in pavimento cadens : sic casus malorum festinanter veniet.

 21 Homo acharis quasi fabula vana, in ore indisciplinatorum assidua erit.  22 Ex ore fatui reprobabitur parabola : non enim dicit illam in tempore suo.  23 Est qui vetatur peccare prae inopia, et in requie sua stimulabitur.  24 Est qui perdet animam suam prae confusione, et ab imprudenti persona perdet eam : personae autem acceptione perdet se.  25 Est qui prae confusione promittit amico, et lucratus est eum inimicum gratis.

 26 Opprobrium nequam in homine mendacium : et in ore indisciplinatorum assidue erit.  27 Potior fur quam assiduitas viri mendacis : perditionem autem ambo haereditabunt.  28 Mores hominum mendacium sine honore, et confusio illorum cum ipsis sine intermissione.  29 Sapiens in verbis producet seipsum, et homo prudens placebit magnatis.  30 Qui operatur terram suam inaltabit acervum frugum, et qui operatur justitiam, ipse exaltabitur : qui vero placet magnatis effugiet iniquitatem.

 31 Xenia et dona excaecant oculos judicum, et quasi mutus, in ore avertit correptiones eorum.  32 Sapientia absconsa, et thesaurus invisus, quae utilitas in utrisque?  33 Melior est qui celat insipientiam suam, quam homo qui abscondit sapientiam suam.

< prev Ecclesiasticus* (Sirach) next >
< prev Chapter 20 next >

 
TOP OF PAGE