Latin Vulgate Bible

< prev Book of Wisdom* next >
< prev Chapter 1 next >
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19  

An exhortation to seek God sincerely, who cannot be deceived, and desireth not our death.

 1 Diligite justitiam, qui judicatis terram. Sentite de Domino in bonitate, et in simplicitate cordis quaerite illum;  2 quoniam invenitur ab his qui non tentant illum, apparet autem eis qui fidem habent in illum.  3 Perversae enim cogitationes separant a Deo; probata autem virtus corripit insipientes.  4 Quoniam in malevolam animam non introibit sapientia, nec habitabit in corpore subdito peccatis.  5 Spiritus enim sanctus disciplinae effugiet fictum; et auferet se a cogitationibus quae sunt sine intellectu, et corripietur a superveniente iniquitate.

 6 Benignus est enim spiritus sapientiae, et non liberabit maledicum a labiis suis; quoniam renum illius testis est Deus, et cordis illius scrutator est verus et linguae ejus auditor.  7 Quoniam spiritus Domini replevit orbem terrarum; et hoc quod continet omnia, scientiam habet vocis.  8 Propter hoc qui loquitur iniqua non potest latere, nec praeteriet illum corripiens judicium.  9 In cogitationibus enim impii interrogatio erit; sermonum autem illius auditio ad Deum veniet, ad correptionem iniquitatum illius.  10 Quoniam auris zeli audit omnia, et tumultus murmurationum non abscondetur.

 11 Custodite ergo vos a murmuratione quae nihil prodest, et a detractione parcite linguae : quoniam sermo obscurus in vacuum non ibit, os autem quod mentitur occidit animam.  12 Nolite zelare mortem in errore vitae vestrae, neque acquiratis perditionem in operibus manuum vestrarum.  13 Quoniam Deus mortem non fecit. Nec laetatur in perditione vivorum.  14 Creavit enim ut essent omnia; et sanabiles fecit nationes orbis terrarum, et non est in illis medicamentum exterminii, nec inferorum regnum in terra.  15 Justitia enim perpetua est, et immortalis.

 16 Impii autem manibus et verbis accersierunt illam, et aestimantes illam amicam, defluxerunt; et sponsiones posuerunt ad illam, quoniam digni sunt qui sint ex parte illius.

< prev Book of Wisdom* next >
< prev Chapter 1 next >

 
TOP OF PAGE