Latin Vulgate Bible

< prev Book of Wisdom* next >
< prev Chapter 2 next >
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19  

The vain reasonings of the wicked: their persecuting the just, especially the Son of God.

 1 Dixerunt enim cogitantes apud se non recte : Exiguum et cum taedio est tempus vitae nostrae, et non est refrigerium in fine hominis, et non est qui agnitus sit reversus ab inferis.  2 Quia ex nihilo nati sumus, et post hoc erimus tamquam non fuerimus. Quoniam fumus flatus est in naribus nostris, et sermo scintilla ad commovendum cor nostrum :  3 qua extincta, cinis erit corpus nostrum, et spiritus diffundetur tamquam mollis aer; et transibit vita nostra tamquam vestigium nubis, et sicut nebula dissolvetur quae fugata est a radiis solis, et a calore illius aggravata.  4 Et nomen nostrum oblivionem accipiet per tempus, et nemo memoriam habebit operum nostrorum.  5 Umbrae enim transitus est tempus nostrum, et non est reversio finis nostri : quoniam consignata est, et nemo revertitur.

 6 Venite ergo, et fruamur bonis quae sunt, et utamur creatura tamquam in juventute celeriter.  7 Vino pretioso et unguentis nos impleamus, et non praetereat nos flos temporis.  8 Coronemus nos rosis antequam marcescant; nullum pratum sit quod non pertranseat luxuria nostra :  9 nemo nostrum exsors sit luxuriae nostrae. Ubique relinquamus signa laetitiae, quoniam haec est pars nostra, et haec est sors.  10 Opprimamus pauperem justum, et non parcamus viduae, nec veterani revereamur canos multi temporis,

 11 sit autem fortitudo nostra lex justitiae; quod enim infirmum est inutile invenitur.  12 Circumveniamus ergo justum, quoniam inutilis est nobis, et contrarius est operibus nostris, et improperat nobis peccata legis, et diffamat in nos peccata disciplinae nostrae.  13 Promittit se scientiam Dei habere, et filium Dei se nominat.  14 Factus est nobis in traductionem cogitationum nostrarum.  15 Gravis est nobis etiam ad videndum, quoniam dissimilis est aliis vita illius, et immutatae sunt viae ejus.

 16 Tamquam nugaces aestimati sumus ab illo, et abstinet se a viis nostris tamquam ab immunditiis, et praefert novissima justorum, et gloriatur patrem se habere Deum.  17 Videamus ergo si sermones illius veri sint, et tentemus quae ventura sunt illi, et sciemus quae erunt novissima illius.  18 Si enim est verus filius Dei, suscipiet illum, et liberabit eum de manibus contrariorum.  19 Contumelia et tormento interrogemus eum, ut sciamus reverentiam ejus, et probemus patientiam illius.  20 Morte turpissima condemnemus eum; erit enim ei respectus ex sermonibus illius.

 21 Haec cogitaverunt, et erraverunt : excaecavit enim illos malitia eorum.  22 Et nescierunt sacramenta Dei; neque mercedem speraverunt justitiae, nec judicaverunt honorem animarum sanctarum.  23 Quoniam Deus creavit hominem inexterminabilem, et ad imaginem similitudinis suae fecit illum.  24 Invidia autem diaboli mors introivit in orbem terrarum :  25 imitantur autem illum qui sunt ex parte illius.

< prev Book of Wisdom* next >
< prev Chapter 2 next >

 
TOP OF PAGE