The excellence of wisdom: how she is to be found.
1 Sum quidem et ego mortalis homo, similis omnibus, et ex genere terreni illius qui prior factus est; et in ventre matris figuratus sum caro,
2 decem mensium tempore coagulatus sum in sanguine. Ex semine hominis, et delectamento somni conveniente.
3 Et ego natus accepi communem aerem; et in similiter factam decidi terram, et primam vocem similem omnibus emisi plorans.
4 In involumentis nutritus sum, et curis magnis :
5 nemo enim ex regibus aliud habuit nativitatis initium.
6 Unus ergo introitus est omnibus ad vitam, et similis exitus.
7 Propter hoc optavi, et datus est mihi sensus; et invocavi, et venit in me spiritus sapientiae;
8 et praeposui illam regnis et sedibus, et divitias nihil esse duxi in comparatione illius.
9 Nec comparavi illi lapidem pretiosum, quoniam omne aurum in comparatione illius arena est exigua, et tamquam lutum aestimabitur argentum in conspectu illius.
10 Super salutem et speciem dilexi illam, et proposui pro luce habere illam, quoniam inextinguibile est lumen illius.
11 Venerunt autem mihi omnia bona pariter cum illa, et innumerabilis honestas per manus illius;
12 et laetatus sum in omnibus, quoniam antecedebat me ista sapientia, et ignorabam quoniam horum omnium mater est.
13 Quam sine fictione didici, et sine invidia communico, et honestatem illius non abscondo.
14 Infinitus enim thesaurus est hominibus; quo qui usi sunt, participes facti sunt amicitiae Dei, propter disciplinae dona commendati.
15 Mihi autem dedit Deus dicere ex sententia, et praesumere digna horum quae mihi dantur, quoniam ipse sapientiae dux est, et sapientium emendator.
16 In manu enim illius et nos et sermones nostri, et omnis sapientia, et operum scientia, et disciplina.
17 Ipse enim dedit mihi horum quae sunt scientiam veram, ut sciam dispositionem orbis terrarum, et virtutes elementorum,
18 initium, et consummationem, et medietatem temporum, vicissitudinum permutationes, et commutationes temporum,
19 anni cursus, et stellarum dispositiones,
20 naturas animalium, et iras bestiarum, vim ventorum, et cogitationes hominum, differentias virgultorum, et virtutes radicum.
21 Et quaecumque sunt absconsa et improvisa didici : omnium enim artifex docuit me sapientia.
22 Est enim in illa spiritus intelligentiae, sanctus, unicus, multiplex, subtilis, disertus, mobilis, incoinquinatus, certus, suavis, amans bonum, acutus, quem nihil vetat, benefaciens,
23 humanus, benignus, stabilis, certus, securus, omnem habens virtutem, omnia prospiciens, et qui capiat omnes spiritus, intelligibilis, mundus, subtilis.
24 Omnibus enim mobilibus mobilior est sapientia : attingit autem ubique propter suam munditiam.
25 Vapor est enim virtutis Dei, et emanatio quaedam est claritatis omnipotentis Dei sincera, et ideo nihil inquinatum in eam incurrit;
26 candor est enim lucis aeternae, et speculum sine macula Dei majestatis, et imago bonitatis illius.
27 Et cum sit una, omnia potest; et in se permanens omnia innovat, et per nationes in animas sanctas se transfert, amicos Dei et prophetas constituit.
28 Neminem enim diligit Deus, nisi eum qui cum sapientia inhabitat.
29 Est enim haec speciosior sole, et super omnem dispositionem stellarum : luci comparata, invenitur prior.
30 Illi enim succedit nox; sapientiam autem non vincit malitia.
|