Why God shewed no mercy to the Egyptians. His favour to the Israelites. All creatures obey God's orders for the service of the good, and the punishment of the wicked.
1 Impiis autem usque in novissimum sine misericordia ira supervenit : praesciebat enim et futura illorum;
2 quoniam cum ipsi permisissent ut se educerent, et cum magna sollicitudine praemisissent illos, consequebantur illos, poenitentia acti.
3 Adhuc enim inter manus habentes luctum, et deplorantes ad monumenta mortuorum, aliam sibi assumpserunt cogitationem inscientiae, et quos rogantes projecerant, hos tamquam fugitivos persequebantur.
4 Ducebat enim illos ad hunc finem digna necessitas; et horum quae acciderant commemorationem amittebant, ut quae deerant tormentis repleret punitio,
5 et populus quidem tuus mirabiliter transiret, illi autem novam mortem invenirent.
6 Omnis enim creatura ad suum genus ab initio refigurabatur, deserviens tuis praeceptis, ut pueri tui custodirentur illaesi.
7 Nam nubes castra eorum obumbrabat; et ex aqua quae ante erat, terra arida apparuit; et in mari Rubro via sine impedimento, et campus germinans de profundo nimio;
8 per quem omnis natio transivit quae tegebatur tua manu, videntes tua mirabilia et monstra.
9 Tamquam enim equi depaverunt escam, et tamquam agni exsultaverunt, magnificantes te, Domine, qui liberasti illos.
10 Memores enim erant adhuc eorum quae in incolatu illorum facta fuerant, quemadmodum pro natione animalium eduxit terra muscas, et pro piscibus eructavit fluvius multitudinem ranarum.
11 Novissime autem viderunt novam creaturam avium, cum, adducti concupiscentia, postulaverunt escas epulationis.
12 In allocutione enim desiderii ascendit illis de mari ortygometra; et vexationes peccatoribus supervenerunt, non sine illis quae ante facta erant argumentis per vim fulminum : juste enim patiebantur secundum suas nequitias.
13 Etenim detestabiliorem inhospitalitatem instituerunt : alii quidem ignotos non recipiebant advenas; alii autem bonos hospites in servitutem redigebant.
14 Et non solum haec, sed et alius quidam respectus illorum erat, quoniam inviti recipiebant extraneos.
15 Qui autem cum laetitia receperunt hos qui eisdem usi erant justitiis, saevissimis afflixerunt doloribus.
16 Percussi sunt autem caecitate, sicut illi in foribus justi, cum subitaneis cooperti essent tenebris, unusquisque transitum ostii sui quaerebat.
17 In se enim elementa dum convertuntur, sicut in organo qualitatis sonus immutatur, et omnia suum sonum custodiunt : unde aestimari ex ipso visu certo potest.
18 Agrestia enim in aquatica convertebantur, et quaecumque erant natantia, in terram transibant,
19 ignis in aqua valebat supra suam virtutem, et aqua extinguentis naturae obliviscebatur.
20 Flammae e contrario corruptibilium animalium non vexaverunt carnes coambulantium, nec dissolvebant illam, quae facile dissolvebatur sicut glacies, bonam escam. In omnibus enim magnificasti populum tuum, Domine, et honorasti, et non despexisti, in omni tempore et in omni loco assistens eis.
|