Latin Vulgate Bible

< prev Book of Wisdom* next >
< prev Chapter 18 next >
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19  

The slaughter of the firstborn in Egypt: the efficacy of Aaron's intercession, in the sedition on occasion of Core.

 1 Sanctis autem tuis maxima erat lux, et horum quidem vocem audiebant, sed figuram non videbant. Et quia non et ipsi eadem passi erant, magnificabant te;  2 et qui ante laesi erant, quia non laedebantur, gratias agebant; et ut esset differentia, donum petebant.  3 Propter quod ignis ardentem columnam ducem habuerunt ignotae viae, et solem sine laesura boni hospitii praestitisti.  4 Digni quidem illi carere luce, et pati carcerem tenebrarum, qui inclusos custodiebant filios tuos, per quos incipiebat incorruptum legis lumen saeculo dari.  5 Cum cogitarent justorum occidere infantes, et uno expositio filio et liberato, in traductionem illorum, multitudinem filiorum abstulisti, et pariter illos perdidisti in aqua valida.

 6 Illa enim nox ante cognita est a patribus nostris, ut vere scientes quibus juramentis crediderunt, animaequiores essent.  7 Suscepta est autem a populo tuo sanitas quidem justorum, injustorum autem exterminatio.  8 Sicut enim laesisti adversarios, sic et nos provocans magnificasti.  9 Absconse enim sacrificabant justi pueri bonorum, et justitiae legem in concordia disposuerunt; similiter et bona et mala recepturos justos, patrum jam decantantes laudes.  10 Resonabat autem inconveniens inimicorum vox, et flebilis audiebatur planctus ploratorum infantium.

 11 Simili autem poena servus cum domino afflictus est, et popularis homo regi similia passus.  12 Similiter ergo omnes, uno nomine mortis, mortuos habebant innumerabiles. Nec enim ad sepeliendum vivi sufficiebant, quoniam uno momento quae erat praeclarior natio illorum exterminata est.  13 De omnibus enim non credentes, propter veneficia; tunc vero primum cum fuit exterminium primogenitorum, spoponderunt populum Dei esse.  14 Cum enim quietum silentium contineret omnia, et nox in suo cursu medium iter haberet,  15 omnipotens sermo tuus de caelo, a regalibus sedibus, durus debellator in mediam exterminii terram prosilivit,

 16 gladius acutus insimulatum imperium tuum portans, et stans, replevit omnia morte, et usque ad caelum attingebat stans in terra.  17 Tunc continuo visus somniorum malorum turbaverunt illos, et timores supervenerunt insperati.  18 Et alius alibi projectus semivivus, propter quam moriebatur causam demonstrabat mortis.  19 Visiones enim quae illos turbaverunt haec praemonebant, ne inscii quare mala patiebantur perirent.  20 Tetigit autem tunc et justos tentatio mortis et commotio in eremo facta est multitudinis; sed non diu permansit ira tua.

 21 Prosperans enim homo sine querela deprecari pro populis, proferens servitutis suae scutum, orationem et per incensum deprecationem allegans, restitit irae, et finem imposuit necessitati, ostendens quoniam tuus est famulus.  22 Vicit autem turbas non in virtute corporis, nec armaturae potentia; sed verbo illum qui se vexabat subjecit, juramenta parentum, et testamentum commemorans.  23 Cum enim jam acervatim cecidissent super alterutrum mortui, interstitit, et amputavit impetum, et divisit illam quae ad vivos ducebat viam.  24 In veste enim poderis quam habebat, totus erat orbis terrarum; et parentum magnalia in quatuor ordinibus lapidum erant sculpta, et magnificientia tua in diademate capitis illius sculpta erat.  25 His autem cessit qui exterminabat, et haec extimuit; erat enim sola tentatio irae sufficiens.

< prev Book of Wisdom* next >
< prev Chapter 18 next >

 
TOP OF PAGE