The happiness of the just: and the unhappiness of the wicked.
1 Justorum autem animae in manu Dei sunt, et non tangent illos tormentum mortis.
2 Visi sunt oculis insipientium mori, et aestimata est afflictio exitus illorum,
3 et quod a nobis est iter exterminium; illi autem sunt in pace;
4 et si coram hominibus tormenta passi sunt, spes illorum immortalitate plena est.
5 In paucis vexati sunt in multis bene disponentur, quoniam Deus tentavit eos, et invenit illos dignos se.
6 Tamquam aurum in fornace probavit illos, et quasi holocausti hostiam accepit illos, et in tempore erit respectus illorum.
7 Fulgebunt justi et tamquam scintillae in arundineto discurrent.
8 Judicabunt nationes, et dominabuntur populis, et regnabit Dominus illorum in perpetuum.
9 Qui confidunt in illo intelligent veritatem, et fideles in dilectione acquiescent illi, quoniam donum et pax est electis ejus.
10 Impii autem secundum quae cogitaverunt correptionem habebunt, qui neglexerunt justum, et a Domino recesserunt.
11 Sapientiam enim et disciplinam qui abjicit infelix est; et vacua est spes illorum, et labores sine fructu, et inutilia opera eorum.
12 Mulieres eorum insensatae sunt, et nequissimi filii eorum.
13 Maledicta creatura eorum, quoniam felix est sterilis; et incoinquinata, quae nescivit thorum in delicto, habebit fructum in respectione animarum sanctarum;
14 et spado qui non operatus est per manus suas iniquitatem, nec cogitavit adversus Deum nequissima : dabitur enim illi fidei donum electum, et sors in templo Dei acceptissima.
15 Bonorum enim laborum gloriosus est fructus, et quae non concidat radix sapientiae.
16 Filii autem adulterorum in inconsummatione erunt, et ab iniquo thoro semen exterminabitur.
17 Et si quidem longae vitae erunt, in nihilum computabuntur, et sine honore erit novissima senectus illorum.
18 Et si celerius defuncti fuerint, non habebunt spem, nec in die agnitionis allocutionem.
19 Nationis enim iniquae dirae sunt consummationes.
|