Latin Vulgate Bible

< prev Ecclesiasticus* (Sirach) next >
< prev Chapter 9 next >
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20
21 22 23 24 25 26 27 28 29 30 31 32 33 34 35 36 37 38 39 40
41 42 43 44 45 46 47 48 49 50 51

Cautions with regard to women, and dangerous conversations.

 1 Non zeles mulierem sinus tui, ne ostendat super te malitiam doctrinae nequam.  2 Non des mulieri potestatem animae tuae, ne ingrediatur in virtutem tuam, et confundaris.  3 Ne respicias mulierem multivolam, ne forte incidas in laqueos illius.  4 Cum saltatrice ne assiduus sis, nec audias illam, ne forte pereas in efficacia illius.  5 Virginem ne conspicias, ne forte scandalizeris in decore illius.

 6 Ne des fornicariis animam tuam in ullo, ne perdas te et haereditatem tuam.  7 Noli circumspicere in vicis civitatis, nec oberraveris in plateis illius.  8 Averte faciem tuam a muliere compta, et ne circumspicias speciem alienam.  9 Propter speciem mulieris multi perierunt : et ex hoc concupiscentia quasi ignis exardescit.  10 Omnis mulier quae est fornicaria, quasi stercus in via conculcabitur.

 11 Speciem mulieris alienae multi admirati, reprobi facti sunt : colloquium enim illius quasi ignis exardescit.  12 Cum aliena muliere ne sedeas omnino, nec accumbas cum ea super cubitum :  13 et non alterceris cum illa in vino, ne forte declinet cor tuum in illam, et sanguine tuo labaris in perditionem.  14 Ne derelinquas amicum antiquum : novus enim non erit similis illi.  15 Vinum novum amicus novus : veterascet, et cum suavitate bibes illud.

 16 Non zeles gloriam et opes peccatoris : non enim scis quae futura sit illius subversio.  17 Non placeat tibi injuria injustorum, sciens quoniam usque ad inferos non placebit impius.  18 Longe abesto ab homine potestatem habente occidendi, et non suspicaberis timorem mortis.  19 Et si accesseris ad illum, noli aliquid committere, ne forte auferat vitam tuam.  20 Communionem mortis scito, quoniam in medio laqueorum ingredieris, et super dolentium arma ambulabis.

 21 Secundum virtutem tuam cave te a proximo tuo, et cum sapientibus et prudentibus tracta.  22 Viri justi sint tibi convivae, et in timore Dei sit tibi gloriatio :  23 et in sensu sit tibi cogitatus Dei, et omnis enarratio tua in praeceptis Altissimi.  24 In manu artificum opera laudabuntur, et princeps populi in sapientia sermonis sui, in sensu vero seniorum verbum.  25 Terribilis est in civitate sua homo linguosus : et temerarius in verbo suo odibilis erit.

< prev Ecclesiasticus* (Sirach) next >
< prev Chapter 9 next >

 
TOP OF PAGE