The miseries of the life of man are relieved by the grace of God and his fear.
1 Occupatio magna creata est omnibus hominibus, et jugum grave super filios Adam, a die exitus de ventre matris eorum usque in diem sepulturae in matrem omnium.
2 Cogitationes eorum, et timores cordis, adinventio exspectationis, et dies finitionis,
3 a residente super sedem gloriosam, usque ad humiliatum in terra et cinere :
4 ab eo qui utitur hyacintho et portat coronam, usque ad eum qui operitur lino crudo : furor, zelus, tumultus, fluctuatio, et timor mortis, iracundia perseverans, et contentio :
5 et in tempore refectionis in cubili, somnus noctis immutat scientiam ejus.
6 Modicum tamquam nihil in requie, et ab eo in somnis, quasi in die respectus.
7 Conturbatus est in visu cordis sui, tamquam qui evaserit in die belli : in tempore salutis suae exsurrexit, et admirans ad nullum timorem :
8 cum omni carne, ab homine usque ad pecus, et super peccatores septuplum.
9 Ad haec mors, sanguis, contentio, et rhomphaea, oppressiones, fames, et contritio, et flagella :
10 super iniquos creata sunt haec omnia : et propter illos factus est cataclysmus.
11 Omnia quae de terra sunt in terram convertentur, et omnes aquae in mare revertentur.
12 Omne munus et iniquitas delebitur, et fides in saeculum stabit.
13 Substantiae injustorum sicut fluvius siccabuntur, et sicut tonitruum magnum in pluvia personabunt.
14 In aperiendo manus suas laetabitur : sic praevaricatores in consummatione tabescent.
15 Nepotes impiorum non multiplicabunt ramos : et radices immundae super cacumen petrae sonant.
16 Super omnem aquam viriditas, et ad oram fluminis ante omne foenum evelletur.
17 Gratia sicut paradisus in benedictionibus, et misericordia in saeculum permanet.
18 Vita sibi sufficientis operarii condulcabitur, et in ea invenies thesaurum.
19 Filii et aedificatio civitatis confirmabit nomen : et super haec mulier immaculata computabitur.
20 Vinum et musica laetificant cor : et super utraque dilectio sapientiae.
21 Tibiae et psalterium suavem faciunt melodiam : et super utraque lingua suavis.
22 Gratiam et speciem desiderabit oculus tuus : et super haec virides sationes.
23 Amicus et sodalis in tempore convenientes, et super utrosque mulier cum viro.
24 Fratres in adjutorium in tempore tribulationis : et super eos misericordia liberabit.
25 Aurum et argentum est constitutio pedum : et super utrumque consilium beneplacitum.
26 Facultates et virtutes exaltant cor, et super haec timor Domini.
27 Non est in timore Domini minoratio : et non est in eo inquirere adjutorium.
28 Timor Domini sicut paradisus benedictionis, et super omnem gloriam operuerunt illum.
29 Fili, in tempore vitae tuae ne indigeas : melius est enim mori quam indigere.
30 Vir respiciens in mensam alienam, non est vita ejus in cogitatione victus : alit enim animam suam cibis alienis :
31 vir autem disciplinatus et eruditus custodiet se.
32 In ore imprudentis condulcabitur inopia, et in ventre ejus ignis ardebit.
|