Latin Vulgate Bible

< prev Ecclesiasticus* (Sirach) next >
< prev Chapter 13 next >
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20
21 22 23 24 25 26 27 28 29 30 31 32 33 34 35 36 37 38 39 40
41 42 43 44 45 46 47 48 49 50 51

Cautions in the choice of company.

 1 Qui tetigerit picem inquinabitur ab ea : et qui communicaverit superbo induet superbiam.  2 Pondus super se tollat qui honestiori se communicat, et ditiori te ne socius fueris.  3 Quid communicabit cacabus ad ollam? quando enim se colliserint, confringetur.  4 Dives injuste egit, et fremet : pauper autem laesus tacebit.  5 Si largitus fueris, assumet te : et si non habueris, derelinquet te.

 6 Si habes, convivet tecum, et evacuabit te : et ipse non dolebit super te.  7 Si necessarius illi fueris, supplantabit te, et subridens spem dabit, narrans tibi bona, et dicet : Quid opus est tibi?  8 Et confundet te in cibis suis, donec te exinaniat bis et ter : et in novissimo deridebit te, et postea videns derelinquet te, et caput suum movebit ad te.  9 Humiliare Deo, et exspecta manus ejus.  10 Attende ne seductus in stultitiam humilieris.

 11 Noli esse humilis in sapientia tua, ne humiliatus in stultitiam seducaris.  12 Advocatus a potentiore, discede : ex hoc enim magis te advocabit.  13 Ne improbus sis, ne impingaris : et ne longe sis ab eo, ne eas in oblivionem.  14 Ne retineas ex aequo loqui cum illo, nec credas multis verbis illius : ex multa enim loquela tentabit te, et subridens interrogabit te de absconditis tuis.  15 Immitis animus illius conservabit verba tua : et non parcet de malitia, et de vinculis.

 16 Cave tibi, et attende diligenter auditui tuo, quoniam cum subversione tua ambulas :  17 audiens vero illa, quasi in somnis vide, et vigilabis.  18 Omni vita tua dilige Deum, et invoca illum in salute tua.  19 Omne animal diligit simile sibi, sic et omnis homo proximum sibi.  20 Omnis caro ad similem sibi conjungetur, et omnis homo simili sui sociabitur.

 21 Si communicabit lupus agno aliquando, sic peccator justo.  22 Quae communicatio sancto homini ad canem? aut quae pars diviti ad pauperem?  23 Venatio leonis onager in eremo : sic et pascua divitum sunt pauperes.  24 Et sicut abominatio est superbo humilitas, sic et execratio divitis pauper.  25 Dives commotus confirmatur ab amicis suis : humilis autem cum ceciderit, expelletur et a notis.

 26 Diviti decepto multi recuperatores : locutus est superbia, et justificaverunt illum.  27 Humilis deceptus est, insuper et arguitur : locutus est sensate, et non est datus ei locus.  28 Dives locutus est, et omnes tacuerunt, et verbum illius usque ad nubes perducent.  29 Pauper locutus est, et dicunt : Quis est hic? et si offenderit, subvertent illum.  30 Bona est substantia cui non est peccatum in conscientia : et nequissima paupertas in ore impii.

 31 Cor hominis immutat faciem illius, sive in bona, sive in mala.  32 Vestigium cordis boni et faciem bonam difficile invenies, et cum labore.

< prev Ecclesiasticus* (Sirach) next >
< prev Chapter 13 next >

 
TOP OF PAGE