Latin Vulgate Bible

< prev Prophecy of Isaias (Isaiah) next >
< prev Chapter 56 next >
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20
21 22 23 24 25 26 27 28 29 30 31 32 33 34 35 36 37 38 39 40
41 42 43 44 45 46 47 48 49 50 51 52 53 54 55 56 57 58 59 60
61 62 63 64 65 66

God invites all to keep his commandments: the Gentiles that keep them shall be the people of God: the Jewish pastors are reproved.

 1 Haec dicit Dominus : Custodite judicium, et facite justitiam, quia juxta est salus mea ut veniat, et justitia mea ut reveletur.  2 Beatus vir qui facit hoc, et filius hominis qui apprehendet istud, custodiens sabbatum ne polluat illud, custodiens manus suas ne faciat omne malum.  3 Et non dicat filius advenae, qui adhaeret Domino, dicens : Separatione dividet me Dominus a populo suo; et non dicat eunuchus : Ecce ego lignum aridum.  4 Quia haec dicit Dominus eunuchis : Qui custodierint sabbata mea, et elegerint quae ego volui, et tenuerint foedus meum,  5 dabo eis in domo mea et in muris meis locum, et nomen melius a filiis et filiabus : nomen sempiternum dabo eis, quod non peribit.

 6 Et filios advenae, qui adhaerent Domino, ut colant eum, et diligant nomen ejus, ut sint ei in servos; omnem custodientem sabbatum ne polluat illud, et tenentem foedus meum;  7 adducam eos in montem sanctum meum et laetificabo eos in domo orationis meae; holocausta eorum et victimae eorum placebunt mihi super altari meo, quia domus mea domus orationis vocabitur cunctis populis.  8 Ait Dominus Deus, qui congregat dispersos Israel : Adhuc congregabo ad eum congregatos ejus.  9 Omnes bestiae agri, venite ad devorandum, universae bestiae saltus.  10 Speculatores ejus caeci omnes, nescierunt universi : canes muti non valentes latrare, videntes vana, dormientes, et amantes somnia.

 11 Et canes imprudentissimi, nescierunt saturitatem; ipsi pastores ignoraverunt intelligentiam; omnes in viam suam declinaverunt; unusquisque ad avaritiam suam, a summo usque ad novissimum.  12 Venite, sumamus vinum, et impleamur ebrietate; et erit sicut hodie, sic et cras, et multo amplius.

< prev Prophecy of Isaias (Isaiah) next >
< prev Chapter 56 next >

 
TOP OF PAGE