Latin Vulgate Bible

< prev Prophecy of Isaias (Isaiah) next >
< prev Chapter 51 next >
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20
21 22 23 24 25 26 27 28 29 30 31 32 33 34 35 36 37 38 39 40
41 42 43 44 45 46 47 48 49 50 51 52 53 54 55 56 57 58 59 60
61 62 63 64 65 66

An exhortation to trust in Christ. He shall protect the children of his church.

 1 Audite me, qui sequimini quod justum est, et quaeritis Dominum; attendite ad petram unde excisi estis, et ad cavernam laci de qua praecisi estis.  2 Attendite ad Abraham, patrem vestrum, et ad Saram, quae peperit vos; quia unum vocavi eum, et benedixi ei, et multiplicavi eum.  3 Consolabitur ergo Dominus Sion, et consolabitur omnes ruinas ejus; et ponet desertum ejus quasi delicias, et solitudinem ejus quasi hortum Domini. Gaudium et laetitia invenietur in ea, gratiarum actio et vox laudis.  4 Attendite ad me, popule meus, et, tribus mea, me audite : quia lex a me exiet, et judicium meum in lucem populorum requiescet.  5 Prope est justus meus, egressus est salvator meus, et brachia mea populos judicabunt; me insulae exspectabunt, et brachium meum sustinebunt.

 6 Levate in caelum oculos vestros, et videte sub terra deorsum; quia caeli sicut fumus liquescent, et terra sicut vestimentum atteretur, et habitatores ejus sicut haec interibunt, salus autem mea in sempiternum erit, et justitia mea non deficiet.  7 Audite me, qui scitis justum : populus meus, lex mea in corde eorum; nolite timere opprobrium hominum, et blasphemias eorum ne metuatis;  8 sicut enim vestimentum, sic comedet eos vermis; et sicut lanam, sic devorabit eos tinea : salus autem mea in sempiternum erit; et justitia mea in generationes generationum.  9 Consurge, consurge, induere fortitudinem, brachium Domini! Consurge sicut in diebus antiquis, in generationibus saeculorum. Numquid non tu percussisti superbum, vulnerasti draconem?  10 Numquid non tu siccasti mare, aquam abyssi vehementis; qui posuisti profundum maris viam, ut transirent liberati?

 11 Et nunc qui redempti sunt a Domino, revertentur; et venient in Sion laudantes, et laetitia sempiterna super capita eorum, gaudium et laetitiam tenebunt; fugiet dolor et gemitus.  12 Ego, ego ipse consolabor vos. Quis tu, ut timeres ab homine mortali, et a filio hominis qui quasi foenum ita arescet?  13 Et oblitus es Domini, factoris tui, qui tetendit caelos et fundavit terram; et formidasti jugiter tota die a facie furoris ejus qui te tribulabat, et paraverat ad perdendum. Ubi nunc est furor tribulantis?  14 Cito veniet gradiens ad aperiendum; et non interficiet usque ad internecionem nec deficiet panis ejus.  15 Ego autem sum Dominus Deus tuus, qui conturbo mare, et intumescunt fluctus ejus; Dominus exercituum nomen meum.

 16 Posui verba mea in ore tuo, et in umbra manus meae protexi te, ut plantes caelos, et fundes terram, et dicas ad Sion : Populus meus es tu.  17 Elevare, elevare, consurge, Jerusalem, quae bibisti de manu Domini calicem irae ejus; usque ad fundum calicis soporis bibisti, et potasti usque ad faeces.  18 Non est qui sustentet eam, ex omnibus filiis quos genuit; et non est qui apprehendat manum ejus, ex omnibus filiis quos enutrivit.  19 Duo sunt quae occurrerunt tibi; quis contristabitur super te? Vastitas, et contritio, et fames, et gladius; quis consolabitur te?  20 Filii tui projecti sunt, dormierunt in capite omnium viarum sicut oryx illaqueatus; pleni indignatione Domini, increpatione Dei tui.

 21 Idcirco audi hoc, paupercula, et ebria non a vino.  22 Haec dicit dominator tuus Dominus et Deus tuus, qui pugnabit pro populo suo : Ecce tuli de manu tua calicem soporis, fundum calicis indignationis meae; non adjicies ut bibas illum ultra.  23 Et ponam illum in manu eorum qui te humiliaverunt, et dixerunt animae tuae : Incurvare, ut transeamus; et posuisti ut terram corpus tuum, et quasi viam transeuntibus.

< prev Prophecy of Isaias (Isaiah) next >
< prev Chapter 51 next >

 
TOP OF PAGE