The name of a child that is to be born: many evils shall come upon the Jews for their sins.
1 Et dixit Dominus ad me : Sume tibi librum grandem, et scribe in eo stylo hominis : Velociter spolia detrahe, cito praedare.
2 Et adhibui mihi testes fideles, Uriam sacerdotem, et Zachariam, filium Barachiae :
3 et accessi ad prophetissam, et concepit, et peperit filium. Et dixit Dominus ad me : Voca nomen ejus : Accelera spolia detrahere; Festina praedari :
4 quia antequam sciat puer vocare patrem suum et matrem suam, auferetur fortitudo Damasci, et spolia Samariae, coram rege Assyriorum.
5 Et adjecit Dominus loqui ad me adhuc, dicens :
6 Pro eo quod abjecit populus iste aquas Siloe, quae vadunt cum silentio, et assumpsit magis Rasin, et filium Romeliae :
7 propter hoc ecce Dominus adducet super eos aquas fluminis fortes et multas, regem Assyriorum, et omnem gloriam ejus, et ascendet super omnes rivos ejus, et fluet super universas ripas ejus;
8 et ibit per Judam, inundans, et transiens : usque ad collum veniet. Et erit extensio alarum ejus implens latitudinem terrae tuae, o Emmanuel!
9 Congregamini, populi, et vincimini; et audite, universae procul terrae : confortamini, et vincimini; accingite vos, et vincimini.
10 Inite consilium, et dissipabitur; loquimini verbum, et non fiet : quia nobiscum Deus.
11 Haec enim ait Dominus ad me : Sicut in manu forti erudivit me, ne irem in via populi hujus, dicens :
12 Non dicatis : Conjuratio; omnia enim quae loquitur populus iste, conjuratio est : et timorem ejus ne timeatis, neque paveatis.
13 Dominum exercituum ipsum sanctificate; ipse pavor vester, et ipse terror vester :
14 et erit vobis in sanctificationem; in lapidem autem offensionis, et in petram scandali, duabus domibus Israel; in laqueum et in ruinam habitantibus Jerusalem.
15 Et offendent ex eis plurimi, et cadent, et conterentur, et irretientur, et capientur.
16 Liga testimonium, signa legem in discipulis meis.
17 Et exspectabo Dominum qui abscondit faciem suam a domo Jacob, et praestolabor eum.
18 Ecce ego et pueri mei quos dedit mihi Dominus in signum, et in portentum Israel a Domino exercituum, qui habitat in monte Sion :
19 et cum dixerint ad vos : Quaerite a pythonibus et a divinis qui strident in incantationibus suis : numquid non populus a Deo suo requiret, pro vivis a mortuis?
20 ad legem magis et ad testimonium. Quod si non dixerint juxta verbum hoc, non erit eis matutina lux.
21 Et transibit per eam, corruet, et esuriet; et cum esurierit, irascetur. Et maledicet regi suo, et Deo suo, et suscipiet sursum,
22 et ad terram intuebitur; et ecce tribulatio et tenebrae, dissolutio et angustia, et caligo persequens, et non poterit avolare de angustia sua.
|