Latin Vulgate Bible

< prev Prophecy of Isaias (Isaiah) next >
< prev Chapter 25 next >
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20
21 22 23 24 25 26 27 28 29 30 31 32 33 34 35 36 37 38 39 40
41 42 43 44 45 46 47 48 49 50 51 52 53 54 55 56 57 58 59 60
61 62 63 64 65 66

A canticle of thanksgiving for God's judgments and benefits.

 1 Domine, Deus meus es tu; exaltabo te, et confitebor nomini tuo : quoniam fecisti mirabilia, cogitationes antiquas fideles. Amen.  2 Quia posuisti civitatem in tumulum, urbem fortem in ruinam, domum alienorum : ut non sit civitas, et in sempiternum non aedificetur.  3 Super hoc laudabit te populus fortis; civitas gentium robustarum timebit te :  4 quia factus es fortitudo pauperi, fortitudo egeno in tribulatione sua, spes a turbine, umbraculum ab aestu; spiritus enim robustorum quasi turbo impellens parietem.  5 Sicut aestus in siti, tumultum alienorum humiliabis; et quasi calore sub nube torrente, propaginem fortium marcescere facies.

 6 Et faciet Dominus exercituum omnibus populis in monte hoc convivium pinguium, convivium vindemiae, pinguium medullatorum, vindemiae defaecatae.  7 Et praecipitabit in monte isto faciem vinculi colligati super omnes populos, et telam quam orditus est super omnes nationes.  8 Praecipitabit mortem in sempiternum; et auferet Dominus Deus lacrimam ab omni facie, et opprobrium populi sui auferet de universa terra : quia Dominus locutus est.  9 Et dicet in die illa : Ecce Deus noster iste; exspectavimus eum, et salvabit nos; iste Dominus, sustinuimus eum : exsultabimus, et laetabimur in salutari ejus.  10 Quia requiescet manus Domini in monte isto; et triturabitur Moab sub eo, sicuti teruntur paleae in plaustro.

 11 Et extendet manus suas sub eo sicut extendit natans ad natandum; et humiliabit gloriam ejus cum allisione manuum ejus.  12 Et munimenta sublimium murorum tuorum concident, et humiliabuntur, et detrahentur in terram usque ad pulverem.

< prev Prophecy of Isaias (Isaiah) next >
< prev Chapter 25 next >

 
TOP OF PAGE