He reproaches the Jews for their obstinacy: he will deliver them out of their captivity, for his own name's sake.
1 Audite haec, domus Jacob, qui vocamini nomine Israel, et de aquis Juda existis, qui juratis in nomine Domini, et Dei Israel recordamini non in veritate neque in justitia.
2 De civitate enim sancta vocati sunt; et super Deum Israel constabiliti sunt; Dominus exercituum nomen ejus.
3 Priora ex tunc annuntiavi, et ex ore meo exierunt, et audita feci ea; repente operatus sum, et venerunt.
4 Scivi enim quia durus es tu, et nervus ferreus cervix tua, et frons tua aerea.
5 Praedixi tibi ex tunc; antequam venirent indicavi tibi, ne forte diceres : Idola mea fecerunt haec; et sculptilia mea, et conflatilia mandaverunt ista.
6 Quae audisti, vide omnia; vos autem, num annuntiastis? Audita feci tibi nova ex tunc, et conservata sunt quae nescis.
7 Nunc creata sunt et non ex tunc; et ante diem, et non audisti ea, ne forte dicas : Ecce ego cognovi ea.
8 Neque audisti, neque cognovisti, neque ex tunc aperta est auris tua; scio enim quia praevaricans praevaricaberis, et transgressorem ex utero vocavi te.
9 Propter nomen meum longe faciam furorem meum; et laude mea infrenabo te, ne intereas.
10 Ecce excoxi te, sed non quasi argentum; elegi te in camino paupertatis.
11 Propter me, propter me faciam, ut non blasphemer; et gloriam meam alteri non dabo.
12 Audi me, Jacob, et Israel, quem ego voco; ego ipse, ego primus, et ego novissimus.
13 Manus quoque mea fundavit terram, et dextera mea mensa est caelos; ego vocabo eos, et stabunt simul.
14 Congregamini, omnes vos, et audite : Quis de eis annuntiavit haec? Dominus dilexit eum, faciet voluntatem suam in Babylone, et brachium suum in Chaldaeis.
15 Ego, ego locutus sum, et vocavi eum; adduxi eum, et directa est via ejus.
16 Accedite ad me et audite hoc : non a principio in abscondito locutus sum, ex tempore antequam fieret, ibi eram; et nunc Dominus Deus misit me, et spiritus ejus.
17 Haec dicit Dominus, redemptor tuus, Sanctus Israel : Ego Dominus Deus tuus, docens te utilia, gubernans te in via qua ambulas.
18 Utinam attendisses mandata mea : facta fuisset sicut flumen pax tua, et justitia tua sicut gurgites maris;
19 et fuisset quasi arena semen tuum, et stirps uteri tui ut lapilli ejus; non interisset et non fuisset attritum nomen ejus a facie mea.
20 Egredimini de Babylone, fugite a Chaldaeis, in voce exsultationis annuntiate; auditum facite hoc, et efferte illud usque ad extrema terrae. Dicite : Redemit Dominus servum suum Jacob.
21 Non sitierunt in deserto, cum educeret eos; aquam de petra produxit eis; et scidit petram, et fluxerunt aquae.
22 Non est pax impiis, dicit Dominus.
|