Latin Vulgate Bible

< prev Book of Exodus next >
< prev Chapter 34 next >
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20
21 22 23 24 25 26 27 28 29 30 31 32 33 34 35 36 37 38 39 40

The tables are renewed: all society with the Chanaanites is forbid: some precepts concerning the firstborn, the sabbath, and other feasts: after forty days' fast, Moses returneth to the people with the commandments, and his face appearing horned with rays of light, he covereth it, whensoever he speaketh to the people.

 1 Ac deinceps : Praecide, ait, tibi duas tabulas lapideas instar priorum, et scribam super eas verba, quae habuerunt tabulae quas fregisti.  2 Esto paratus mane, ut ascendas statim in montem Sinai, stabisque mecum super verticem montis.  3 Nullus ascendat tecum, nec videatur quispiam per totum montem : boves quoque et oves non pascantur e contra.  4 Excidit ergo duas tabulas lapideas, quales antea fuerant : et de nocte consurgens ascendit in montem Sinai, sicut praeceperat ei Dominus, portans secum tabulas.  5 Cumque descendisset Dominus per nubem, stetit Moyses cum eo, invocans nomen Domini.

 6 Quo transeunte coram eo, ait : Dominator Domine Deus, misericors et clemens, patiens et multae miserationis, ac verax,  7 qui custodis misericordiam in millia; qui aufers iniquitatem, et scelera, atque peccata, nullusque apud te per se innocens est; qui reddis iniquitatem patrum filiis, ac nepotibus in tertiam et quartam progeniem.  8 Festinusque Moyses, curvatus est pronus in terram, et adorans  9 ait : Si inveni gratiam in conspectu tuo, Domine, obsecro ut gradiaris nobiscum ( populus enim durae cervicis est) et auferas iniquitates nostras atque peccata, nosque possideas.  10 Respondit Dominus : Ego inibo pactum videntibus cunctis : signa faciam quae numquam visa sunt super terram, nec in ullis gentibus, ut cernat populus iste, in cujus es medio, opus Domini terribile quod facturus sum.

 11 Observa cuncta quae hodie mando tibi : ego ipse ejiciam ante faciem tuam Amorrhaeum, et Chananaeum, et Hethaeum, Pherezaeum quoque, et Hevaeum, et Jebusaeum.  12 Cave ne umquam cum habitatoribus terrae illius jungas amicitias, quae sint tibi in ruinam :  13 sed aras eorum destrue, confringe statuas, lucosque succide :  14 noli adorare deum alienum. Dominus zelotes nomen ejus; Deus est aemulator.  15 Ne ineas pactum cum hominibus illarum regionum : ne, cum fornicati fuerint cum diis suis, et adoraverint simulcra eorum, vocet te quispiam ut comedas de immolatis.

 16 Nec uxorem de filiabus eorum accipies filiis tuis : ne, postquam ipsae fuerint fornicatae, fornicari faciant et filios tuos in deos suos.  17 Deos conflatiles non facies tibi.  18 Solemnitatem azymorum custodies. Septem diebus vesceris azymis, sicut praecepi tibi, in tempore mensis novorum : mense enim verni temporis egressus es de Aegypto.  19 Omne quod aperit vulvam generis masculini, meum erit. De cunctis animantibus, tam de bobus, quam de ovibus, meum erit.  20 Primogenitum asini redimes ove : sin autem nec pretium pro eo dederis, occidetur. Primogenitum filiorum tuorum redimes : nec apparebis in conspectu meo vacuus.

 21 Sex diebus operaberis; die septimo cessabis arare et metere.  22 Solemnitatem hebdomadarum facies tibi in primitiis frugum messis tuae triticeae, et solemnitatem, quando redeunte anni tempore cuncta conduntur.  23 Tribus temporibus anni apparebit omne masculinum tuum in conspectu omnipotentis Domini Dei Israel.  24 Cum enim tulero gentes a facie tua, et dilatavero terminos tuos, nullus insidiabitur terrae tuae, ascendente te, et apparente in conspectu Domini Dei tui ter in anno.  25 Non immolabis super fermento sanguinem hostiae meae : neque residebit mane de victima solemnitatis Phase.

 26 Primitias frugum terrae tuae offeres in domo Domini Dei tui. Non coques haedum in lacte matris suae.  27 Dixitque Dominus ad Moysen : Scribe tibi verba haec, quibus et tecum et cum Israel pepigi foedus.  28 Fuit ergo ibi cum Domino quadraginta dies et quadraginta noctes : panem non comedit, et aquam non bibit, et scripsit in tabulis verba foederis decem.  29 Cumque descenderet Moyses de monte Sinai, tenebat duas tabulas testimonii, et ignorabat quod cornuta esset facies sua ex consortio sermonis Domini.  30 Videntes autem Aaron et filii Israel cornutam Moysi faciem, timuerunt prope accedere.

 31 Vocatique ab eo, reversi sunt tam Aaron, quam principes synagogae. Et postquam locutus est ad eos,  32 venerunt ad eum etiam omnes filii Israel : quibus praecepit cuncta quae audierat a Domino in monte Sinai.  33 Impletisque sermonibus, posuit velamen super faciem suam.  34 Quod ingressus ad Dominum, et loquens cum eo, auferebat donec exiret, et tunc loquebatur ad filios Israel omnia quae sibi fuerant imperata.  35 Qui videbant faciem egredientis Moysi esse cornutam, sed operiebat ille rursus faciem suam, siquando loquebatur ad eos.

< prev Book of Exodus next >
< prev Chapter 34 next >

 
TOP OF PAGE