The manner of preparing, and eating the paschal lamb: the firstborn of Egypt are all slain: the Israelites depart.
1 Dixit quoque Dominus ad Moysen et Aaron in terra Aegypti :
2 Mensis iste, vobis principium mensium : primus erit in mensibus anni.
3 Loquimini ad universum coetum filiorum Israel, et dicite eis : Decima die mensis hujus tollat unusquisque agnum per familias et domos suas.
4 Sin autem minor est numerus ut sufficere possit ad vescendum agnum, assumet vicinum suum qui junctus est domui suae, juxta numerum animarum quae sufficere possunt ad esum agni.
5 Erit autem agnus absque macula, masculus, anniculus : juxta quem ritum tolletis et haedum.
6 Et servabitis eum usque ad quartamdecimam diem mensis hujus : immolabitque eum universa multitudo filiorum Israel ad vesperam.
7 Et sument de sanguine ejus, ac ponent super utrumque postem, et in superliminaribus domorum, in quibus comedent illum.
8 Et edent carnes nocte illa assas igni, et azymos panes cum lactucis agrestibus.
9 Non comedetis ex eo crudum quid, nec coctum aqua, sed tantum assum igni : caput cum pedibus ejus et intestinis vorabitis.
10 Nec remanebit quidquam ex eo usque mane; si quid residuum fuerit, igne comburetis.
11 Sic autem comedetis illum : renes vestros accingetis, et calceamenta habebitis in pedibus, tenentes baculos in manibus, et comedetis festinanter : est enim Phase ( id est, transitus) Domini.
12 Et transibo per terram Aegypti nocte illa, percutiamque omne primogenitum in terra Aegypti ab homine usque ad pecus : et in cunctis diis Aegypti faciam judicia. Ego Dominus.
13 Erit autem sanguis vobis in signum in aedibus in quibus eritis : et videbo sanguinem, et transibo vos : nec erit in vobis plaga disperdens quando percussero terram Aegypti.
14 Habebitis autem hunc diem in monimentum : et celebrabitis eam solemnem Domino in generationibus vestris cultu sempiterno.
15 Septem diebus azyma comedetis : in die primo non erit fermentum in domibus vestris : quicumque comederit fermentatum, peribit anima illa de Israel, a primo die usque ad diem septimum.
16 Dies prima erit sancta atque solemnis, et dies septima eadem festivitate venerabilis : nihil operis facietis in eis, exceptis his, quae ad vescendum pertinent.
17 Et observabitis azyma : in eadem enim ipsa die educam exercitum vestrum de terra Aegypti, et custodietis diem istum in generationes vestras ritu perpetuo.
18 Primo mense, quartadecima die mensis ad vesperam, comedetis azyma usque ad diem vigesimam primam ejusdem mensis ad vesperam.
19 Septem diebus fermentum non invenietur in domibus vestris : qui comederit fermentatum, peribit anima ejus de coetu Israel, tam de advenis quam de indigenis terrae.
20 Omne fermentatum non comedetis : in cunctis habitaculis vestris edetis azyma.
21 Vocavit autem Moyses omnes seniores filiorum Israel, et dixit ad eos : Ite tollentes animal per familias vestras, et immolate Phase.
22 Fasciculumque hyssopi tingite in sanguine qui est in limine, et aspergite ex eo superliminare, et utrumque postem : nullus vestrum egrediatur ostium domus suae usque mane.
23 Transibit enim Dominus percutiens Aegyptios : cumque viderit sanguinem in superliminari, et in utroque poste, transcendet ostium domus, et non sinet percussorem ingredi domos vestras et laedere.
24 Custodi verbum istud legitimum tibi et filiis tuis usque in aeternum.
25 Cumque introieritis terram, quam Dominus daturus est vobis ut pollicitus est, observabitis caeremonias istas.
26 Et cum dixerint vobis filii vestri : Quae est ista religio?
27 victima transitus Domini est, quando transivit super domos filiorum Israel in Aegypto, percutiens Aegyptios, et domos nostras liberans. Incurvatusque populus adoravit.
28 Et egressi filii Israel fecerunt sicut praeceperat Dominus Moysi et Aaron.
29 Factum est autem in noctis medio, percussit Dominus omne primogenitum in terra Aegypti, a primogenito Pharaonis, qui in solio ejus sedebat, usque ad primogenitum captivae quae erat in carcere, et omne primogenitum jumentorum.
30 Surrexitque Pharao nocte, et omnes servi ejus, cunctaque Aegyptus : et ortus est clamor magnus in Aegypto : neque enim erat domus in qua non jaceret mortuus.
31 Vocatisque Pharao Moyse et Aaron nocte, ait : Surgite et egredimini a populo meo, vos et filii Israel : ite, immolate Domino sicut dicitis.
32 Oves vestras et armenta assumite ut petieratis, et abeuntes benedicite mihi.
33 Urgebantque Aegyptii populum de terra exire velociter, dicentes : Omnes moriemur.
34 Tulit igitur populus conspersam farinam antequam fermentaretur : et ligans in palliis, posuit super humeros suos.
35 Feceruntque filii Israel sicut praeceperat Moyses : et petierunt ab Aegyptiis vasa argentea et aurea, vestemque plurimam.
36 Dominus autem dedit gratiam populo coram Aegyptiis ut commodarent eis : et spoliaverunt Aegyptios.
37 Profectique sunt filii Israel de Ramesse in Socoth, sexcenta fere millia peditum virorum, absque parvulis.
38 Sed et vulgus promiscuum innumerabile ascendit cum eis, oves et armenta et animantia diversi generis multa nimis.
39 Coxeruntque farinam, quam dudum de Aegypto conspersam tulerant : et fecerunt subcinericios panes azymos : neque enim poterant fermentari, cogentibus exire Aegyptiis, et nullam facere sinentibus moram : nec pulmenti quidquam occurrerat praeparare.
40 Habitatio autem filiorum Israel qua manserunt in Aegypto, fuit quadringentorum triginta annorum.
41 Quibus expletis, eadem die egressus est omnis exercitus Domini de terra Aegypti.
42 Nox ista est observabilis Domino, quando eduxit eos de terra Aegypti : hanc observare debent omnes filii Israel in generationibus suis.
43 Dixitque Dominus ad Moysen et Aaron : Haec est religio Phase : omnis alienigena non comedet ex eo.
44 Omnis autem servus emptitius circumcidetur, et sic comedet.
45 Advena et mercenarius non edent ex eo.
46 In una domo comedetur, nec efferetis de carnibus ejus foras, nec os illius confringetis.
47 Omnis coetus filiorum Israel faciet illud.
48 Quod si quis peregrinorum in vestram voluerit transire coloniam, et facere Phase Domini, circumcidetur prius omne masculinum ejus, et tunc rite celebrabit : eritque sicut indigena terrae : si quis auem circumcisus non fuerit, non vescetur ex eo.
49 Eadem lex erit indigenae et colono qui peregrinatur apud vos.
50 Feceruntque omnes filii Israel sicut praeceperat Dominus Moysi et Aaron.
51 Et eadem die eduxit Dominus filios Israel de terra Aegypti per turmas suas.
|