The altar; and the court of the tabernacle with its hangings and pillars. Provision of oil for lamps.
1 Facies et altare de lignis setim, quod habebit quinque cubitus in longitudine, et totidem in latitudine, id est, quadrum, et tres cubitos in altitudine.
2 Cornua autem per quatuor angulos ex ipso erunt : et operies illud aere.
3 Faciesque in usus ejus lebetes ad suscipiendos cineres, et forcipes atque fuscinulas, et ignium receptacula; omnia vasa ex aere fabricabis.
4 Craticulamque in modum retis aeneam : per cujus quatuor angulos erunt quatuor annuli aenei.
5 Quos pones subter arulam altaris : eritque craticula usque ad altaris medium.
6 Facies et vectes altaris de lignis setim duos, quos operies laminis aeneis :
7 et induces per circulos, eruntque ex utroque latere altaris ad portandum.
8 Non solidum, sed inane et cavum intrinsecus facies illud, sicut tibi in monte monstratum est.
9 Facies et atrium tabernaculi, in cujus australi plaga contra meridiem erunt tentoria de bysso retorta : centum cubitos unum latus tenebit in longitudine.
10 Et columnas viginti cum basibus totidem aeneis, quae capita cum caelaturis suis habebunt argentea.
11 Similiter et in latere aquilonis per longum erunt tentoria centum cubitorum, columnae viginti, et bases aeneae ejusdem numeri, et capita earum cum caelaturis suis argentea.
12 In latitudine vero atrii, quod respicit ad occidentem, erunt tentoria per quinquaginta cubitos, et columnae decem, basesque totidem.
13 In ea quoque atrii latitudine, quae respicit ad orientem, quinquaginta cubiti erunt.
14 In quibus quindecim cubitorum tentoria lateri uno deputabuntur, columnaeque tres et bases totidem :
15 et in latere altero erunt tentoria cubitos obtinentia quindecim, columnae tres, et bases totidem.
16 In introitu vero atrii fiet tentorium cubitorum viginti ex hyacintho et purpura, coccoque bis tincto, et bysso retorta, opere plumarii : columnas habebit quatuor, cum basibus totidem.
17 Omnes columnae atrii per circuitum vestitae erunt argenteis laminis, capitibus argenteis, et basibus aeneis.
18 In longitudine occupabit atrium cubitos centum, in latitudine quinquaginta, altitudo quinque cubitorum erit : fietque de bysso retorta, et habebit bases aeneas.
19 Cuncta vasa tabernaculi in omnes usus et caeremonias, tam paxillos ejus quam atrii, ex aere facies.
20 Praecipe filiis Israel ut afferant tibi oleum de arboribus olivarum purissimum, piloque contusum, ut ardeat lucerna semper
21 in tabernaculo testimonii, extra velum quod oppansum est testimonio. Et collocabunt eam Aaron et filii ejus, ut usque mane luceat coram Domino. Perpetuus erit cultus per successiones eorum a filiis Israel.
|