Latin Vulgate Bible

< prev Book of Exodus next >
< prev Chapter 24 next >
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20
21 22 23 24 25 26 27 28 29 30 31 32 33 34 35 36 37 38 39 40

Moses writeth his law; and after offering sacrifices, sprinkleth the blood of the testament upon the people: then goeth up the mountain which God covereth with a fiery cloud.

 1 Moysi quoque dixit : Ascende ad Dominum tu, et Aaron, Nadab et Abiu, et septuaginta senes ex Israel, et adorabitis procul.  2 Solusque Moyses ascendet ad Dominum, et illi non appropinquabunt : nec populus ascendet cum eo.  3 Venit ergo Moyses et narravit plebi omnia verba Domini, atque judicia : responditque omnis populus una voce : Omnia verba Domini, quae locutus est, faciemus.  4 Scripsit autem Moyses universos sermones Domini : et mane consurgens, aedificavit altare ad radices montis, et duodecim titulos per duodecim tribus Israel.  5 Misitque juvenes de filiis Israel, et obtulerunt holocausta, immolaveruntque victimas pacificas Domino, vitulos.

 6 Tulit itaque Moyses dimidiam partem sanguinis, et misit in crateras : partem autem residuam fudit super altare.  7 Assumensque volumen foederis, legit audiente populo : qui dixerunt : Omnia quae locutus est Dominus, faciemus, et erimus obedientes.  8 Ille vero sumptum sanguinem respersit in populum, et ait : Hic est sanguis foederis quod pepigit Dominus vobiscum super cunctis sermonibus his.  9 Ascenderuntque Moyses et Aaron, Nadab et Abiu, et septuaginta de senioribus Israel :  10 et viderunt Deum Israel : et sub pedibus ejus quasi opus lapidis sapphirini, et quasi caelum, cum serenum est.

 11 Nec super eos qui procul recesserant de filiis Israel, misit manum suam, videruntque Deum, et comederunt, ac biberunt.  12 Dixit autem Dominus ad Moysen : Ascende ad me in montem, et esto ibi : daboque tibi tabulas lapideas, et legem, ac mandata quae scripsi : ut doceas eos.  13 Surrexerunt Moyses et Josue minister ejus : ascendensque Moyses in montem Dei,  14 senioribus ait : Expectate hic donec revertamur ad vos. Habetis Aaron et Hur vobiscum : si quid natum fuerit quaestionis, referetis ad eos.  15 Cumque ascendisset Moyses, operuit nubes montem,

 16 et habitavit gloria Domini super Sinai, tegens illum nube sex diebus : septimo autem die vocavit eum de medio caliginis.  17 Erat autem species gloriae Domini quasi ignis ardens super verticem montis in conspectu filiorum Israel.  18 Ingressusque Moyses medium nebulae, ascendit in montem : et fuit ibi quadraginta diebus, et quadraginta noctibus.

< prev Book of Exodus next >
< prev Chapter 24 next >

 
TOP OF PAGE