Latin Vulgate Bible

< prev Book of Exodus next >
< prev Chapter 11 next >
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20
21 22 23 24 25 26 27 28 29 30 31 32 33 34 35 36 37 38 39 40

Pharao and his people are threatened with the death of their firstborn.

 1 Et dixit Dominus ad Moysen : Adhuc una plaga tangam Pharaonem et Aegyptum, et post haec dimittet vos, et exire compellet.  2 Dices ergo omni plebi ut postulet vir ab amico suo, et mulier a vicina sua, vasa argentea et aurea.  3 Dabit autem Dominus gratiam populo suo coram Aegyptiis. Fuitque Moyses vir magnus valde in terra Aegypti coram servis Pharaonis et omni populo.  4 Et ait : Haec dicit Dominus : Media nocte egrediar in Aegyptum :  5 et morietur omne primogenitum in terra Aegyptiorum, a primogenito Pharaonis, qui sedet in solio ejus, usque ad primogenitum ancillae quae est ad molam, et omnia primogenita jumentorum.

 6 Eritque clamor magnus in universa terra Aegypti, qualis nec ante fuit, nec postea futurus est.  7 Apud omnes autem filios Israel non mutiet canis ab homine usque ad pecus : ut sciatis quanto miraculo dividat Dominus Aegyptios et Israel.  8 Descendentque omnes servi tui isti ad me, et adorabunt me, dicentes : Egredere tu, et omnis populus qui subjectus est tibi : post haec egrediemur.  9 Et exivit a Pharaone iratus nimis. Dixit autem Dominus ad Moysen : Non audiet vos Pharao ut multa signa fiant in terra Aegypti.  10 Moyses autem et Aaron fecerunt omnia ostenta, quae scripta sunt, coram Pharaone. Et induravit Dominus cor Pharaonis, nec dimisit filios Israel de terra sua.

< prev Book of Exodus next >
< prev Chapter 11 next >

 
TOP OF PAGE