The purification of the temple and city. Other exploits of Judas. His victory over Timotheus.
1 Machabaeus autem, et qui cum eo erant, Domino se protegente, templum quidem, et civitatem recepit :
2 aras autem, quas alienigenae per plateas exstruxerant, itemque delubra demolitus est :
3 et purgato templo, aliud altare fecerunt, et de ignitis lapidibus igne concepto sacrificia obtulerunt post biennium, et incensum, et lucernas, et panes propositionis posuerunt.
4 Quibus gestis, rogabant Dominum prostrati in terram, ne amplius talibus malis inciderent : sed et, siquando peccassent, ut ab ipso mitius corriperentur, et non barbaris ac blasphemis hominibus traderentur.
5 Qua die autem templum ab alienigenis pollutum fuerat, contigit eadem die purificationem fieri, vigesima quinta mensis qui fuit Casleu.
6 Et cum laetitia diebus octo egerunt in modum tabernaculorum, recordantes quod ante modicum temporis diem solemnem tabernaculorum in montibus, et in speluncis more bestiarum egerant.
7 Propter quod thyrsos, et ramos virides, et palmas praeferebant ei, qui prosperavit mundari locum suum.
8 Et decreverunt communi praecepto, et decreto universae genti Judaeorum omnibus annis agere dies istos.
9 Et Antiochi quidem, qui appellatus est Nobilis, vitae excessus ita se habuit.
10 Nunc autem de Eupatore Antiochi impii filio, quae gesta sunt narrabimus, breviantes mala, quae in bellis gesta sunt.
11 Hic enim suscepto regno, constituit super negotia regni Lysiam quemdam, Phoenicis et Syriae militiae principem.
12 Nam Ptolemaeus, qui dicebatur Macer, justi tenax, erga Judaeos esse constituit, et praecipue propter iniquitatem, quae facta erat in eos, et pacifice agere cum eis.
13 Sed ob hoc accusatus ab amicis apud Eupatorem, cum frequenter proditor audiret, eo quod Cyprum creditam sibi a Philometore deseruisset, et ad Antiochum Nobilem translatus etiam ab eo recessisset, veneno vitam finivit.
14 Gorgias autem, cum esset dux locorum, assumptis advenis, frequenter Judaeos debellabat.
15 Judaei vero, qui tenebant opportunas munitiones, fugatos ab Jerosolymis suscipiebant, et bellare tentabant.
16 Hi vero, qui erant cum Machabaeo, per orationes Dominum rogantes ut esset sibi adjutor, impetum fecerunt in munitiones Idumaeorum :
17 multaque vi insistentes, loca obtinuerunt, occurrentes interemerunt, et omnes simul non minus viginti millibus trucidaverunt.
18 Quidam autem, cum confugissent in duas turres valde munitas omnem apparatum ad repugnandum habentes.
19 Machabaeus ad eorum expugnationem, relicto Simone, et Josepho, itemque Zachaeo : eisque qui cum ipsis erant satis multis, ipse ad eas, quae amplius perurgebant, pugnas conversus est.
20 Hi vero, qui cum Simone erant, cupiditate ducti, a quibusdam, qui in turribus erant, suasi sunt pecunia : et septuaginta millibus didrachmis acceptis, dimiserunt quosdam effugere.
21 Cum autem Machabaeo nuntiatum esset quod factum est, principibus populi congregatis, accusavit, quod pecunia fratres vendidissent, adversariis eorum dimissis.
22 Hos igitur proditores factos interfecit, et confestim duas turres occupavit.
23 Armis autem ac manibus omnia prospere agendo in duabus munitionibus plus quam viginti millia peremit.
24 At Timotheus, qui prius a Judaeis fuerat superatus, convocato exercitu peregrinae multitudinis, et congregato equitatu Asiano, advenit quasi armis Judaeam capturus.
25 Machabaeus autem, et qui cum ipso erant, appropinquante illo, deprecabantur Dominum, caput terra aspergentes, lumbosque ciliciis praecincti,
26 ad altaris crepidinem provoluti, ut sibi propitius, inimicis autem eorum esset inimicus, et adversariis adversaretur, sicut lex dicit.
27 Et ita post orationem, sumptis armis, longius de civitate procedentes, et proximi hostibus effecti resederunt.
28 Primo autem solis ortu utrique commiserunt : isti quidem victoriae et prosperitatis sponsorem cum virtute Dominum habentes : illi autem ducem belli animum habebant.
29 Sed cum vehemens pugna esset, apparuerunt adversariis de caelo viri quinque in equis, frenis aureis decori, ducatum Judaeis praestantes :
30 ex quibus duo Machabaeum medium habentes, armis suis circumseptum incolumem conservabant : in adversarios autem tela et fulmina jaciebant, ex quo et caecitate confusi, et repleti perturbatione, cadebant.
31 Interfecti sunt autem viginti millia quingenti, et equites sexcenti.
32 Timotheus vero confugit in Gazaram praesidium munitum, cui praeerat Chaereas.
33 Machabaeus autem, et qui cum eo erant, laetantes obsederunt praesidium diebus quatuor.
34 At hi qui intus erant, loci firmitate confisi, supra modum maledicebant, et sermones nefandos jactabant.
35 Sed cum dies quinta illucesceret, viginti juvenes ex his qui cum Machabaeo erant, accensi animis propter blasphemiam, viriliter accesserunt ad murum, et feroci animo incedentes ascendebant :
36 sed et alii similiter ascendentes, turres portasque succendere aggressi sunt, atque ipsos maledicos vivos concremare.
37 Per continuum autem biduum praesidio vastato, Timotheum occultantem se in quodam repertum loco peremerunt : et fratrem illius Chaeream et Apollophanem occiderunt.
38 Quibus gestis, in hymnis et confessionibus benedicebant Dominum, qui magna fecit in Israel, et victoriam dedit illis.
|