Heliodorus is sent by king Seleucus to take away the treasures deposited in the temple. He is struck by God, and healed by the prayers of the high priest.
1 Igitur cum sancta civitas habitaretur in omni pace, leges etiam adhuc optime custodirentur, propter Oniae pontificis pietatem, et animos odio habentes mala,
2 fiebat ut et ipsi reges, et principes locum summo honore dignum ducerent, et templum maximis muneribus illustrarent :
3 ita ut Seleucus Asiae rex de redditibus suis praestaret omnes sumptus ad ministerium sacrificiorum pertinentes.
4 Simon autem de tribu Benjamin, praepositus templi constitutus, contendebat, obsistente sibi principe sacerdotum, iniquum aliquid in civitate moliri.
5 Sed cum vincere Oniam non posset, venit ad Apollonium Tharsaeae filium, qui eo tempore erat dux Coelesyriae et Phoenicis :
6 et nuntiavit ei pecuniis innumerabilibus plenum esse aerarium Jerosolymis, et communes copias immensas esse, quae non pertinent ad rationem sacrificiorum : esse autem possibile sub potestate regis cadere universa.
7 Cumque retulisset ad regem Apollonius de pecuniis quae delatae erant, illae accitum Heliodorum, qui erat super negotia ejus, misit cum mandatis, ut praedictam pecuniam transportaret.
8 Statimque Heliodorus iter est agressus, specie quidem quasi per Coelesyriam et Phoenicen civitates esset peragraturus, re vera autem regis propositum perfecturus.
9 Sed cum venisset Jerosolymam, et benigne a summo sacerdote in civitate esset exceptus, narravit de dato indicio pecuniarum : et cujus rei gratia adesset, aperuit : interrogabat autem si vere haec ita essent.
10 Tunc summus sacerdos ostendit deposita esse haec, et victualia viduarum, et pupillorum :
11 quaedam vero esse Hircani Tobiae viri valde eminentis, in his quae detulerat impius Simon : universa autem argenti talenta esse quadringenta, et auri ducenta :
12 decipi vero eos, qui credidissent loco et templo, quod per universum mundum honoratur pro sui veneratione, et sanctitate omnino impossibile esse.
13 At ille pro his quae habebat in mandatis a rege, dicebat omni genere regi ea esse deferenda.
14 Constituta autem die intrabat de his Heliodorus ordinaturus. Non modica vero per universam civitatem erat trepidatio.
15 Sacerdotes autem ante altare cum stolis sacerdotalibus jactaverunt se, et invocabant de caelo eum, qui de depositis legem posuit, ut his qui deposuerant ea salva custodiret.
16 Jam vero qui videbat summi sacerdotis vultum, mente vulnerabatur : facies enim et color immutatus declarabat internum animi dolorem :
17 circumfusa enim erat moestitia quaedam viro, et horror corporis, per quem manifestus aspicientibus dolor cordis ejus efficiebatur.
18 Alii etiam gregatim de domibus confluebant, publica supplicatione obsecrantes, pro eo quod in contemptum locus esset venturus.
19 Accinctaeque mulieres ciliciis pectus, per plateas confluebant : sed et virgines, quae conclusae erant, procurrebant ad Oniam, aliae autem ad muros, quaedam vero per fenestras aspiciebant :
20 universae autem protendentes manus in caelum, deprecabantur :
21 erat enim misera commistae multitudinis, et magni sacerdotis in agone constituti exspectatio.
22 Et hi quidem invocabant omnipotentem Deum, ut credita sibi his qui crediderant, cum omni integritate conservarentur.
23 Heliodorus autem, quod decreverat, perficiebat eodem loco ipse cum satellitibus circa aerarium praesens.
24 Sed spiritus omnipotentis Dei magnam fecit suae ostensionis evidentiam, ita ut omnes, qui ausi fuerant parere ei, ruentes Dei virtute, in dissolutionem et formidinem converterentur.
25 Apparuit enim illis quidam equus terribilem habens sessorem, optimis operimentis adornatus : isque cum impetu Heliodoro priores calces elisit : qui autem ei sedebat, videbatur arma habere aurea.
26 Alii etiam apparuerunt duo juvenes virtute decori, optimi gloria, speciosique amictu : qui circumsteterunt eum, et ex utraque parte flagellabant, sine intermissione multis plagis verberantes.
27 Subito autem Heliodorus concidit in terram, eumque multa caligine circumfusum rapuerunt, atque in sella gestatoria positum ejecerunt.
28 Et is, qui cum multis cursoribus, et satellitibus praedictum ingressus est aerarium, portabatur nullo sibi auxilium ferente, manifesta Dei cognita virtute :
29 et ille quidem per divinam virtutem jacebat mutus, atque omni spe et salute privatus.
30 Hi autem Dominum benedicebant, quia magnificabat locum suum : et templum, quod paulo ante timore ac tumultu erat plenum, apparente omnipotente Domino, gaudio et laetitia impletum est.
31 Tunc vero ex amicis Heliodori quidam rogabant confestim Oniam, ut invocaret Altissimum, ut vitam donaret ei, qui in supremo spiritu erat constitutus.
32 Considerans autem summus sacerdos ne forte rex suspicaretur malitiam aliquam ex Judaeis circa Heliodorum consummatum, obtulit pro salute viri hostiam salutarem.
33 Cumque summus sacerdos exoraret, iidem juvenes eisdem vestibus amicti, astantes Heliodoro, dixerunt : Oniae sacerdoti gratias age : nam propter eum Dominus tibi vitam donavit.
34 Tu autem a Deo flagellatus, nuntia omnibus magnalia Dei, et potestatem. Et his dictis, non comparuerunt.
35 Heliodorus autem, hostia Deo oblata, et votis magnis promissis ei, qui vivere illi concessit, et Oniae gratias agens, recepto exercitu, repedabat ad regem.
36 Testabatur autem omnibus ex quae sub oculis suis viderat opera magni Dei.
37 Cum autem rex interrogasset Heliodorum, quis esset aptus adhuc semel Jerosolymam mitti, ait :
38 Si quem habes hostem, aut regni tui insidiatorem, mitte illuc, et flagellatum eum recipies, si tamen evaserit : eo quod in loco sit vere Dei quaedam virtus.
39 Nam ipse, qui habet in caelis habitationem, visitator et adjutor est loci illius, et venientes ad malefaciendum percutit, ac perdit.
40 Igitur de Heliodoro, et aerarii custodia ita res se habet.
|