Tobias the father praiseth God, exhorting all Israel to do the same. Prophesieth the restoration and better state of Jerusalem.
1 Aperiens autem Tobias senior os suum, benedixit Dominum, et dixit : Magnus es, Domine, in aeternum, et in omnia saecula regnum tuum :
2 quoniam tu flagellas, et salvas : deducis ad inferos, et reducis : et non est qui effugiat manum tuam.
3 Confitemini Domino, filii Israel, et in conspectu gentium laudate eum :
4 quoniam ideo dispersit vos inter gentes, quae ignorant eum, ut vos enarretis mirabilia ejus, et faciatis scire eos quia non est alius deus omnipotens praeter eum.
5 Ipse castigavit nos propter iniquitates nostras, et ipse salvabit nos propter misericordiam suam.
6 Aspicite ergo quae fecit nobiscum, et cum timore et tremore confitemini illi : regemque saeculorum exaltate in operibus vestris.
7 Ego autem in terra captivitatis meae confitebor illi : quoniam ostendit majestatem suam in gentem peccatricem.
8 Convertimini itaque peccatores, et facite justitiam coram Deo, credentes quod faciat vobiscum misericordiam suam.
9 Ego autem, et anima mea in eo laetabimur.
10 Benedicite Dominum omnes electi ejus : agite dies laetitiae, et confitemini illi.
11 Jerusalem civitas Dei, castigavit te Dominus in operibus manuum tuarum.
12 Confitere Domino in bonis tuis, et benedic Deum saeculorum : ut reaedificet in te tabernaculum suum, et revocet ad te omnes captivos, et gaudeas in omnia saecula saeculorum.
13 Luce splendida fulgebis : et omnes fines terrae adorabunt te.
14 Nationes ex longinquo ad te venient, et munera deferentes adorabunt in te Dominum, et terram tuam in sanctificationem habebunt :
15 nomen enim magnum invocabunt in te.
16 Maledicti erunt qui contempserint te, et condemnati erunt omnes qui blasphemaverint te : benedictique erunt qui aedificaverint te.
17 Tu autem laetaberis in filiis tuis, quoniam omnes benedicentur, et congregabuntur ad Dominum.
18 Beati omnes qui diligunt te, et qui gaudent super pace tua.
19 Anima mea, benedic Dominum, quoniam liberavit Jerusalem civitatem suam a cunctis tribulationibus ejus Dominus Deus noster.
20 Beatus ero si fuerint reliquiae seminis mei ad videndam claritatem Jerusalem.
21 Portae Jerusalem ex sapphiro et smaragdo aedificabuntur, et ex lapide pretioso omnis circuitus murorum ejus.
22 Ex lapide candido et mundo omnes plateae ejus sternentur : et per vicos ejus, Alleluja cantabitur.
23 Benedictus Dominus, qui exaltavit eam, et sit regnum ejus in saecula saeculorum super eam. Amen.
|