Latin Vulgate Bible

< prev Book of Tobias* (Tobit) next >
< prev Chapter 8 next >
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14            

Tobias burneth part of the fish's liver, and Raphael bindeth the devil. Tobias and Sara pray.

 1 Postquam vero coenaverunt, introduxerunt juvenem ad eam.  2 Recordatus itaque Tobias sermonum angeli, protulit de cassidili suo partem jecoris, posuitque eam super carbones vivos.  3 Tunc Raphael angelus apprehendit daemonium, et religavit illud in deserto superioris Aegypti.  4 Tunc hortatus est virginem Tobias, dixitque ei : Sara, exsurge, et deprecemur Deum hodie, et cras, et secundum cras : quia his tribus noctibus Deo jungimur : tertia autem transacta nocte, in nostro erimus conjugio.  5 Filii quippe sanctorum sumus, et non possumus ita conjungi sicut gentes, quae ignorant Deum.

 6 Surgentes autem pariter, instanter orabant ambo simul, ut sanitas daretur eis.  7 Dixitque Tobias : Domine Deus patrum nostrorum, benedicant te caeli et terrae, mareque et fontes, et flumina, et omnes creaturae tuae, quae in eis sunt.  8 Tu fecisti Adam de limo terrae, dedistique ei adjutorium Hevam.  9 Et nunc Domine, tu scis quia non luxuriae causa accipio sororem meam conjugem, sed sola posteritatis dilectione, in qua benedicatur nomen tuum in saecula saeculorum.  10 Dixit quoque Sara : Miserere nobis Domine, miserere nobis, et consenescamus ambo pariter sani.

 11 Et factum est circa pullorum cantum, accersiri jussit Raguel servos suos, et abierunt cum eo pariter ut foderent sepulchrum.  12 Dicebat enim : Ne forte simili modo evenerit ei, quo et ceteris illis septem viris, qui sunt ingressi ad eam.  13 Cumque parassent fossam, reversus Raguel ad uxorem suam, dixit ei :  14 Mitte unam de ancillis tuis, et videat si mortuus est, ut sepeliam eum antequam illucescat dies.  15 At illa misit unam ex ancillis suis. Quae ingressa cubiculum, reperit eos salvos et incolumes, secum pariter dormientes.

 16 Et reversa nuntiavit bonum nuntium : et benedixerunt Dominum, Raguel videlicet et Anna uxor ejus,  17 et dixerunt : Benedicimus te, Domine Deus Israel, quia non contigit quemadmodum putabamus.  18 Fecisti enim nobiscum misericordiam tuam, et exclusisti a nobis inimicum persequentem nos.  19 Misertus es autem duobus unicis. Fac eos, Domine, plenius benedicere te : et sacrificium tibi laudis tuae et suae sanitatis offerre, ut cognoscat universitas gentium, quia tu es Deus solus in universa terra.  20 Statimque praecepit servis suis Raguel, ut replerent fossam, quam fecerant priusquam elucesceret.

 21 Uxori autem suae dixit ut instrueret convivium, et praepararet omnia, quae in cibos erant iter agentibus necessaria.  22 Duas quoque pingues vaccas, et quatuor arietes occidi fecit, et parari epulas omnibus vicinis suis, cunctisque amicis.  23 Et adjuravit Raguel Tobiam, ut duas hebdomadas moraretur apud se.  24 De omnibus autem, quae possidebat Raguel, dimidiam partem dedit Tobiae, et fecit scripturam, ut pars dimidia, quae supererat post obitum eorum, Tobiae dominio deveniret.

< prev Book of Tobias* (Tobit) next >
< prev Chapter 8 next >

 
TOP OF PAGE