Latin Vulgate Bible

< prev Book of Tobias* (Tobit) next >
< prev Chapter 9 next >
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14            

The angel Raphael goeth to Gabelus, receiveth the money, and bringeth him to the marriage.

 1 Tunc vocavit Tobias angelum ad se, quem quidem hominem existimabat, dixitque ei : Azaria frater, peto ut auscultes verba mea :  2 si meipsum tradam tibi servum, non ero condignus providentiae tuae.  3 Tamen obsecro te ut assumas tibi animalia sive servitia, et vadas ad Gabelum in Rages civitatem Medorum : reddasque ei chirographum suum, et recipias ab eo pecuniam, et roges eum venire ad nuptias meas.  4 Scis enim ipse quoniam numerat pater meus dies, et si tardavero una die plus, constristatur anima ejus.  5 Et certe vides quomodo adjuravit me Raguel, cujus adjuramentum spernere non possum.

 6 Tunc Raphael assumens quatuor ex servis Raguelis, et duos camelos, in Rages civitatem Medorum perrexit : et inveniens Gabelum, reddidit ei chirographum suum, et recepit ab eo omnem pecuniam.  7 Indicavitque ei de Tobia filio Tobiae, omnia quae gesta sunt : fecitque eum secum venire ad nuptias.  8 Cumque ingressus esset domum Raguelis, invenit Tobiam discumbentem : et exiliens, osculati sunt se invicem : et flevit Gabelus, benedixitque Deum,  9 et dixit : Benedicat te Deus Israel, quia filius es optimi viri et justi, et timentis Deum, et eleemosynas facientis :  10 et dicatur benedictio super uxorem tuam, et super parentes vestros :

 11 et videatis filios vestros, et filios filiorum vestrorum, usque in tertiam et quartam generationem : et sit semen vestrum benedictum a Deo Israel, qui regnat in saecula saeculorum.  12 Cumque omnes dixissent, Amen, accesserunt ad convivium : sed et cum timore Domini nuptiarum convivium exercebant.

< prev Book of Tobias* (Tobit) next >
< prev Chapter 9 next >

 
TOP OF PAGE