Latin Vulgate Bible

< prev Book of Tobias* (Tobit) next >
< prev Chapter 11 next >
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14            

Tobias anointeth his father's eyes with the fish's gall, and he recovereth his sight.

 1 Cumque reverterentur, pervenerunt ad Charan, quae est in medio itinere contra Niniven, undecimo die.  2 Dixitque angelus : Tobia frater, scis quemadmodum reliquisti patrem tuum.  3 Si placet itaque tibi, praecedamus, et lento gradu sequantur iter nostrum familiae, simul cum conjuge tua, et cum animalibus.  4 Cumque hoc placuisset ut irent, dixit Raphael ad Tobiam : Tolle tecum ex felle piscis : erit enim necessarium. Tulit itaque Tobias ex felle illo, et abierunt.  5 Anna autem sedebat secus viam, quotidie in supercilio montis, unde respicere poterat de longinquo.

 6 Et dum ex eodem loco specularetur adventum ejus, vidit a longe, et illico agnovit venientem filium suum : currensque nuntiavit viro suo, dicens : Ecce venit filius tuus.  7 Dixitque Raphael ad Tobiam : At ubi introieris domum tuam, statim adora Dominum Deum tuum : et gratias agens ei, accede ad patrem tuum, et osculare eum.  8 Statimque lini super oculos ejus ex felle isto piscis, quod portas tecum : scias enim quoniam mox aperientur oculi ejus, et videbit pater tuus lumen caeli, et in aspectu tuo gaudebit.  9 Tunc praecucurrit canis, qui simul fuerat in via : et quasi nuntius adveniens, blandimento suae caudae gaudebat.  10 Et consurgens caecus pater ejus, coepit offendens pedibus currere : et data manu puero, occurrit obviam filio suo.

 11 Et suscipiens osculatus est eum cum uxore sua, et coeperunt ambo flere prae gaudio.  12 Cumque adorassent Deum, et gratias egissent, consederunt.  13 Tunc sumens Tobias de felle piscis, linivit oculos patris sui.  14 Et sustinuit quasi dimidiam fere horam : et coepit albugo ex oculis ejus, quasi membrana ovi, egredi.  15 Quam apprehendens Tobias, traxit ab oculis ejus, statimque visum recepit.

 16 Et glorificabant Deum, ipse videlicet et uxor ejus, et omnes qui sciebant eum.  17 Dicebatque Tobias : Benedico te, Domine Deus Israel, quia tu castigasti me, et tu salvasti me : et ecce ego video Tobiam filium meum.  18 Ingressa est etiam post septem dies Sara uxor filii ejus, et omnis familia sana, et pecora, et cameli, et pecunia multa uxoris : sed et illa pecunia, quam receperat a Gabelo :  19 et narravit parentibus suis omnia beneficia Dei, quae fecisset circa eum per hominem qui eum duxerat.  20 Veneruntque Achior et Nabath consobrini Tobiae gaudentes ad Tobiam, et congratulantes ei de omnibus bonis, quae circa illum ostenderat Deus.

 21 Et per septem dies epulantes, omnes cum gaudio magno gavisi sunt.

< prev Book of Tobias* (Tobit) next >
< prev Chapter 11 next >

 
TOP OF PAGE