Latin Vulgate Bible

< prev 2nd Book of Paralipomenon (2 Chronicles) next >
< prev Chapter 33 next >
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20
21 22 23 24 25 26 27 28 29 30 31 32 33 34 35 36

Manasses for his manifold wickedness is led captive to Babylon: he repenteth, and is restored to his kingdom, and destroyeth idolatry: his successor Amon is slain by his servants.

 1 Duodecim annorum erat Manasses cum regnare coepisset, et quinquaginta quinque annis regnavit in Jerusalem.  2 Fecit autem malum coram Domino juxta abominationes gentium, quas subvertit Dominus coram filiis Israel :  3 et conversus instauravit excelsa, quae demolitus fuerat Ezechias pater ejus : construxitque aras Baalim, et fecit lucos, et adoravit omnem militiam caeli, et coluit eam.  4 Aedificavit quoque altaria in domo Domini, de qua dixerat Dominus : In Jerusalem erit nomen meum in aeternum.  5 Aedificavit autem ea cuncto exercitui caeli in duobus atriis domus Domini.

 6 Transireque fecit filios suos per ignem in valle Benennom : observabat somnia, sectabatur auguria, maleficis artibus inserviebat, habebat secum magos, et incantatores : multaque mala operatus est coram Domino ut irritaret eum.  7 Sculptile quoque, et conflatile signum posuit in domo Dei, de qua locutus est Deus ad David, et ad Salomonem filium ejus, dicens : In domo hac et in Jerusalem, quam elegi de cunctis tribubus Israel, ponam nomen meum in sempiternum.  8 Et moveri non faciam pedem Israel de terra, quam tradidi patribus eorum : ita dumtaxat si custodierint facere quae praecepi eis, cunctamque legem, et caeremonias, atque judicia per manum Moysi.  9 Igitur Manasses seduxit Judam, et habitatores Jerusalem, ut facerent malum super omnes gentes, quas subverterat Dominus a facie filiorum Israel.  10 Locutusque est Dominus ad eum, et ad populum illius, et attendere noluerunt.

 11 Idcirco superinduxit eis principes exercitus regis Assyriorum : ceperuntque Manassen, et vinctum catenis atque compedibus duxerunt in Babylonem.  12 Qui postquam coangustatus est, oravit Dominum Deum suum : et egit poenitentiam valde coram Deo patrum suorum.  13 Deprecatusque est eum, et obsecravit intente : et exaudivit orationem ejus, reduxitque eum Jerusalem in regnum suum, et cognovit Manasses quod Dominus ipse esset Deus.  14 Post haec aedificavit murum extra civitatem David ad occidentem Gihon in convalle, ab introitu portae piscium per circuitum usque ad Ophel, et exaltavit illum vehementer : constituitque principes exercitus in cunctis civitatibus Juda munitis :  15 et abstulit deos alienos, et simulacrum de domo Domini : aras quoque, quas fecerat in monte domus Domini, et in Jerusalem : et projecit omnia extra urbem.

 16 Porro instauravit altare Domini, et immolavit super illud victimas, et pacifica, et laudem : praecepitque Judae ut serviret Domino Deo Israel.  17 Attamen adhuc populus immolabat in excelsis Domino Deo suo.  18 Reliqua autem gestorum Manasse, et obsecratio ejus ad Deum suum, verba quoque videntium, qui loquebantur ad eum in nomine Domini Dei Israel, continentur in sermonibus regum Israel.  19 Oratio quoque ejus et exauditio, et cuncta peccata, atque contemptus, loca etiam in quibus aedificavit excelsa, et fecit lucos, et statuas antequam ageret poenitentiam, scripta sunt in sermonibus Hozai.  20 Dormivit ergo Manasses cum patribus suis, et sepelierunt eum in domo sua : regnavitque pro eo filius ejus Amon.

 21 Viginti duorum annorum erat Amon cum regnare coepisset, et duobus annis regnavit in Jerusalem.  22 Fecitque malum in conspectu Domini, sicut fecerat Manasses pater ejus : et cunctis idolis, quae Manasses fuerat fabricatus, immolavit atque servivit.  23 Et non est reveritus faciem Domini, sicut reveritus est Manasses pater ejus, et multo majora deliquit.  24 Cumque conjurassent adversus eum servi sui, interfecerunt eum in domo sua.  25 Porro reliqua populi multitudo, caesis iis qui Amon percusserant, constituit regem Josiam filium ejus pro eo.

< prev 2nd Book of Paralipomenon (2 Chronicles) next >
< prev Chapter 33 next >

 
TOP OF PAGE