Joatham's good reign.
1 Viginti quinque annorum erat Joatham cum regnare coepisset, et sedecim annis regnavit in Jerusalem : nomen matris ejus Jerusa filia Sadoc.
2 Fecitque quod rectum erat coram Domino juxta omnia quae fecerat Ozias pater suus, excepto quod non est ingressus templum Domini, et adhuc populus delinquebat.
3 Ipse aedificavit portam domus Domini excelsam, et in muro Ophel multa construxit.
4 Urbes quoque aedificavit in montibus Juda, et in saltibus castella, et turres.
5 Ipse pugnavit contra regem filiorum Ammon, et vicit eos, dederuntque ei filii Ammon in tempore illo centum talenta argenti, et decem millia coros tritici, ac totidem coros hordei : haec ei praebuerunt filii Ammon in anno secundo et tertio.
6 Corroboratusque est Joatham, eo quod direxisset vias suas coram Domino Deo suo.
7 Reliqua autem sermonum Joatham, et omnes pugnae ejus, et opera, scripta sunt in libro regum Israel et Juda.
8 Viginti quinque annorum erat cum regnare coepisset, et sedecim annis regnavit in Jerusalem.
9 Dormivitque Joatham cum patribus suis, et sepelierunt eum in civitate David : et regnavit Achaz filius ejus pro eo.
|